XIX
CICERO ATTICO.
Scr. in Formiano III Non. Febr. a. 705.
Nihil habeo, quod ad te scribam, qui etiam eam epistulam, quam eram elucubratus, ad te non dederim. Erat enim plena spei bonae, quod et contionis voluntatem audieram et illum condicionibus usurum putabam, praesertim suis. Ecce tibi III Nonas Febr. mane accepi litteras tuas, Philotimi, Furni, Curionis ad Furnium, quibus irridet L. Caesaris legationem. Plane oppressi videmur, nec, quid consilii capiam, scio. Nec mehercule de me laboro, de pueris quid agam, non habeo. Capuam tamen proficiscebar haec scribens, quo facilius de Pompei rebus cognoscerem.
XX
CICERO ATTICO.
Scr. Capuae Non. Febr. a. 705
Breviloquentem iam me tempus ipsum facit. Pacem enim desperavi, bellum nostri nullum administrant. Cave enim putes quicquam esse minoris his consulibus: quorum ego spe audiendi aliquid et cognoscendi nostri apparatus maximo imbri Capuam veni pridie Nonas, ut eram iussus. Illi autem nondum venerant, sed erant venturi inanes, imparati. Gnaeus autem Luceriae dicebatur esse et adire cohortes legionum Appianarum[49] non firmissimarum. At illum
[49] Appianarum Lipsius cf. 15. 3: itinarum M1: itinerum M2: Attianarum older editors.