XXIII
CICERO ATTICO SAL.
Scr. in Formiano V Id. Febr. vesp. aut IV Id. mane a. 705
V Idus Febr. vesperi a Philotimo litteras accepi Domitium exercitum firmum habere, cohortes ex Piceno Lentulo et Thermo ducentibus cum Domiti exercitu coniunctas esse, Caesarem intercludi posse eumque id timere, bonorum animos recreatos Romae, improbos quasi perculsos. Haec metuo equidem ne sint somnia, sed tamen M'. Lepidum, L. Torquatum, C. Cassium tribunum pl. (hi enim sunt nobiscum, id est in Formiano) Philotimi litterae ad vitam revocaverunt. Ego autem illa metuo ne veriora sint, nos omnes paene iam captos esse, Pompeium Italia cedere; quem quidem (o rem acerbam!) persequi Caesar dicitur. Persequi Caesar Pompeium? quid? ut interficiat? O me miserum! Et non omnes nostra corpora opponimus? In quo tu quoque ingemiscis. Sed quid faciamus? Victi, oppressi, capti plane sumus.
Ego tamen Philotimi litteris lectis mutavi consilium de mulieribus. Quas, ut scripseram ad te, Romam remittebam; sed mihi venit in mentem multum fore sermonem me iudicium iam de causa publica fecisse; qua desperata quasi hunc gradum mei reditus esse, quod mulieres revertissent. De me autem ipso tibi adsentior, ne me dem incertae et periculosae fugae, cum rei publicae nihil prosim, nihil Pompeio; pro quo emori cum pie possum tum lubenter. Manebo igitur, etsi vivere—.
XXIII
CICERO TO ATTICUS, GREETING.
Formiae, the evening of Feb. 9 or the morning of Feb. 10, B.C. 49