XXX
CICERO ATTICO SAL.
Scr. in Tusculano V K. Iun. post ep. XXXI a. 709
Commodum ad te miseram Demean, cum Eros ad me venit. Sed in eius epistula nihil erat novi nisi auctionem biduum. Ab ea igitur, ut scribis, et velim confecto negotio Faberiano; quem quidem negat Eros hodie, cras mane putat. A te colendus est; istae autem κολακεῖαι non longe absunt a scelere. Te, ut spero, perendie.
Mi, sicunde potes, erues, qui decem legati Mummio fuerint. Polybius non nominat. Ego memini Albinum consularem et Sp. Mummium; videor audisse ex Hortensio Tuditanum. Sed in Libonis annali XIIII annis post praetor est factus Tuditanus quam consul Mummius. Non sane quadrat. Volo aliquem Olympiae aut ubi visum πολιτικὸν σύλλογον more Dicaearchi, familiaris tui.
XXXI
CICERO ATTICO SAL.
Scr. in Tusculano eodem die quo ep. XXX paulo ante a. 709
V Kal. mane accepi a Demea litteras pridie datas, ex quibus aut hodie aut eras exspectare te deberem. Sed, ut opinor, idem ego, qui exspecto tuum adventum, morabor te. Non enim puto tam expeditum Faberianum negotium futurum, etiamsi est futurum,
adventures I think you have in duplicate. I have sent a messenger to-day to Cumae. I have given him your letter to Vestorius, which you had given to Pharnaces.
XXX
CICERO TO ATTICUS, GREETING.
Tusculum, May 28, B.C. 45