192
XLI
CICERO ATTICO SAL.
Scr. in Tusculano VI aut V Id. Sext. a. 709
Ego vero Quinto epistulam ad sororem misi. Cum ille quereretur filio cum matre bellum et se ob eam causam domo cessurum filio diceret, dixi illum commodas ad matrem litteras, ad te nullas. Ille alterum mirabatur, de te autem suam culpam, quod saepe graviter ad filium scripsisset de tua in illum iniuria. Quod autem relanguisse se dicit, ego ei tuis litteris lectis σκολιαῖς ἀπάταις significavi me non fore iratum.[[169]] Tum enim mentio Canae. Omnino, si id consilium placeret, esset necesse; sed, ut scribis, ratio est habenda gravitatis, et utriusque nostrum idem consilium esse debet, etsi in me graviores iniuriae et certe notiores. Si vero etiam Brutus aliquid adferet, nulla dubitatio est. Sed coram. Magna enim res et multae cautionis. Cras igitur, nisi quid a te commeatus.
[169]. iratum inserted by Lambinus.
XLII
CICERO ATTICO SAL.
Scr. in Tusculano ex. m. Dec. a. 709
Venit ille ad me καὶ μάλα κατηφής. Et ego: "Σὺ δὲ δὴ τί σύννους;" "Rogas?" inquit, "cui iter instet et iter ad bellum idque cum periculosum tum etiam
XLI
CICERO TO ATTICUS, GREETING.
Tusculum, Aug. 8 or 9, B.C. 45