[172]. Tyrrell explains this as an allusion to the proverb ἵνα μὴ σκόροδα μηδὲ κυάμους (φάγω) (that I may not eat garlic or beans), which was applied to persons wishing for a quiet life.

196

XLIII
CICERO ATTICO SAL.

Scr. in Tusculano prid. Id. Quint. a. 709

Ego vero utar prorogatione diei, tuque humanissime fecisti, qui me certiorem feceris, atque ita, ut eo tempore acciperem litteras, quo non exspectarem, tuque ut ab ludis scriberes. Sunt omnino mihi quaedam agenda Romae, sed consequemur biduo post.

XLIV
CICERO ATTICO SAL.

Scr. in Tusculano XIII aut XII K. Sext. a. 709

O suavis tuas litteras! (etsi acerba pompa. Verum tamen scire omnia non acerbum est, vel de Cotta) populum vero praeclarum, quod propter malum vicinum ne Victoriae quidem ploditur! Brutus apud me fuit; cui quidem valde placebat me aliquid ad Caesarem. Adnueram; sed pompa deterret. Tu tamen ausus es Varroni dare! Exspecto, quid iudicet. Quando autem pelleget? De Attica probo. Est quiddam etiam animum levari cum spectatione tum etiam religionis opinione et fama. Cottam mi velim mittas; Libonem mecum habeo et habueram ante Cascam. Brutus mihi T. Ligari verbis nuntiavit, quod appelletur L. Corfidius in oratione Ligariana, erratum esse meum. Sed, ut aiunt, μνημονικὸν ἁμάρτημα. Sciebam Corfidium pernecessarium Ligariorum;

XLIII
CICERO TO ATTICUS, GREETING.

Tusculum, July 14, B.C. 45