BOOK XII
2
M. TULLI CICERONIS
EPISTULARUM AD ATTICUM
LIBER DUODECIMUS
I
CICERO ATTICO SAL.
Scr. in Arpinati VIII K. Dec. a. 708
Undecimo die, postquam a te discesseram, hoc litterularum exaravi egrediens e villa ante lucem, atque eo die cogitabam in Anagnino, postero autem in Tusculano, ibi unum diem; V Kalend. igitur ad constitutum. Atque utinam continuo ad complexum meae Tulliae, ad osculum Atticae possim currere! Quod quidem ipsum scribe, quaeso, ad me, ut, dum consisto in Tusculano, sciam, quid garriat, sin rusticatur, quid scribat ad te; eique interea aut scribes salutem aut nuntiabis itemque Piliae. Et tamen, etsi continuo congressuri sumus, scribes ad me, si quid habebis.
Cum complicarem hanc epistulam, noctuabundus ad me venit cum epistula tua tabellarius; qua lecta de Atticae febricula scilicet valde dolui. Reliqua, quae exspectabam, ex tuis litteris cognovi omnia; sed, quod scribis "igniculum matutinum γεροντικόν," γεροντικώτερον est memoriola vacillare. Ego enim IIII Kal. Axio dederam, tibi III, Quinto, quo die venissem, id est V Kal. Hoc igitur habebis, novi nihil.
CICERO'S LETTERS
TO ATTICUS
BOOK XII
I
CICERO TO ATTICUS, GREETING.
Arpinum, Nov. 23, B.C. 46