But let us now return to our theme.

40 X. Incidunt multae saepe causae, quae conturbent animos utilitatis specie, non cum hoc deliberetur, relinquendane sit honestas propter utilitatis magnitudinem (nam id quidem improbum est), sed illud, possitne id, quod utile videatur, fieri non turpiter. Cum Collatino collegae Brutus imperium abrogabat, poterat videri facere id iniuste; fuerat enim in regibus expellendis socius Bruti consiliorum et adiutor. Cum autem consilium hoc principes cepissent, cognationem Superbi nomenque Tarquiniorum et memoriam regni esse tollendam, quod erat utile, patriae consulere, id erat ita honestum, ut etiam ipsi Collatino placere deberet. Itaque utilitas valuit propter honestatem, sine qua ne utilitas quidem esse potuisset.

At in eo rege, qui urbem condidit, non item; 41 species enim utilitatis animum pepulit eius; cui cum visum esset utilius solum quam cum altero regnare, fratrem interemit. Omisit his et pietatem et humanitatem, ut id, quod utile videbatur neque erat, assequi posset, et tamen muri causam[301] opposuit, speciem honestatis nec probabilem nec sane idoneam. Peccavit igitur, pace vel Quirini vel Romuli dixerim.

42 Nec tamen nostrae nobis utilitates omittendae sunt aliisque tradendae, cum iis[302] ipsi egeamus, sed suae cuique utilitati, quod sine alterius iniuria fiat, serviendum est. Scite Chrysippus, ut multa: "Qui stadium," inquit, "currit, eniti et contendere debet, quam maxime possit, ut vincat, supplantare eum, quicum[303] certet, aut manu depellere nullo modo debet; sic in vita sibi quemque petere, quod pertineat ad usum, non iniquum est, alteri deripere ius non est."

43 Maxime autem perturbantur officia in amicitiis, quibus et non tribuere, quod recte possis, et tribuere, quod non sit aequum, contra officium est. Sed huius generis totius breve et non difficile praeceptum est. Quae enim videntur utilia, honores, divitiae, voluptates, cetera generis eiusdem, haec amicitiae numquam anteponenda sunt. At neque contra rem publicam neque contra ius iurandum ac fidem amici causa vir bonus faciet, ne si index quidem erit de ipso amico; ponit enim personam amici, cum induit iudicis. Tantum dabit amicitiae, ut veram amici causam esse malit, ut orandae litis tempus, quoad per leges liceat, accommodet. 44 Cum vero iurato sententia dicenda erit,[304] meminerit deum se adhibere[305] testem, id est, ut ego arbitror, mentem suam, qua nihil homini dedit deus ipse divinius. Itaque praeclarum a maioribus accepimus morem rogandi iudicis, si eum teneremus, quae salva fide facere possit. Haec rogatio ad ea pertinet, quae paulo ante dixi honeste amico a iudice posse concedi; nam si omnia facienda sint, quae amici velint, non amicitiae tales, sed coniurationes putandae sint. 45 Loquor autem de communibus amicitiis; nam in sapientibus viris perfectisque nihil potest esse tale.

Damonem et Phintiam Pythagoreos ferunt hoc animo inter se fuisse, ut, cum eorum alteri Dionysius tyrannus diem necis destinavisset et is, qui morti addictus esset, paucos sibi dies commendandorum suorum causa postulavisset, vas factus sit[306] alter eius sistendi, ut, si ille non revertisset, moriendum esset ipsi. Qui cum ad diem se recepisset, admiratus eorum fidem tyrannus petivit, ut se ad amicitiam tertium ascriberent.

46 Cum igitur id, quod utile videtur in amicitia, cum eo, quod honestum est, comparatur, iaceat utilitatis species, valeat honestas; cum autem in amicitia, quae honesta non sunt, postulabuntur, religio et fides anteponatur amicitiae. Sic habebitur is, quem exquirimus, dilectus officii.

Conflicts between:
(1) apparent Expediency and Justice,

40 X. Many cases oftentimes arise to perplex our minds with a specious appearance of expediency: the question raised in these cases is not whether moral rectitude is to be sacrificed to some considerable advantage (for that would of course be wrong), but whether the apparent advantage can be secured without moral wrong. When Brutus deposed his colleague Collatinus from the consular office, his treatment of him might have been thought unjust; for Collatinus had been his associate, and had helped him with word and deed in driving out the royal family. But when the leading men of the state had determined that all the kindred of Superbus and the very name of the Tarquins and every reminder of the monarchy should be obliterated, then the course that was expedient—namely, to serve the country's interests—was so pre-eminently right, that it was even Collatinus's own duty to acquiesce in its justice. And so expediency gained the day because of its moral lightness; for without moral rectitude there could have been no possible expediency.

Not so in the case of the king[BH] who founded the city: 41 it was the specious appearance of expediency that actuated him; and when he decided that it was more expedient for him to reign alone than to share the throne with another, he slew his brother.[BI] He threw to the winds his brotherly affection and his human feelings, to secure what seemed to him—but was not—expedient; and yet in defence of his deed he offered the excuse about his wall—a specious show of moral rectitude, neither reasonable nor adequate at all. He committed a crime, therefore, with due respect to him let me say so, be he Quirinus or Romulus.[BJ]