99 Illi vero non modo cum hostibus, verum etiam cum fluctibus, id quod fecit, dimicare melius fuit quam deserere consentientem Graeciam ad bellum barbaris inferendum.

Sed omittamus et fabulas et externa; ad rem factam nostramque veniamus. M. Atilius Regulus cum consul iterum in Africa ex insidiis captus esset duce Xanthippo Lacedaemonio, imperatore autem patre Hannibalis Hamilcare, iuratus missus est ad senatum, ut, nisi redditi essent Poenis captivi nobiles quidam, rediret ipse Carthaginem. Is cum Romam venisset, utilitatis speciem videbat, sed eam, ut res declarat, falsam iudicavit; quae erat talis: manere in patria, esse domui suae cum uxore, cum liberis, quam calamitatem accepisset in bello, communem fortunae bellicae iudicantem tenere consularis dignitatis gradum. Quis haec negat esse utilia? quem censes? Magnitudo animi et fortitudo negat. 100 XXVII. Num[356] locupletiores quaeris auctores? Harum enim est virtutum proprium nihil extimescere, omnia humana despicere, nihil, quod homini accidere possit, intolerandum putare. Itaque quid fecit? In senatum venit, mandata exposuit, sententiam ne diceret recusavit, quam diu iure iurando hostium teneretur, non esse se senatorem. Atque illud etiam ("O stultum hominem," dixerit quispiam, "et repugnantem utilitati suae!"), reddi captivos negavit esse utile; illos enim adulescentes esse et bonos duces, se iam confectum senectute. Cuius cum valuisset auctoritas, captivi retenti sunt, ipse Carthaginem rediit, neque eum caritas patriae retinuit nec suorum. Neque vero tum ignorabat se ad crudelissimum hostem et ad exquisita supplicia proficisci, sed ius iurandum conservandum putabat. Itaque tum, cum vigilando necabatur, erat in meliore causa, quam si domi senex captivus, periurus consularis remansisset.

101 At stulte, qui non modo non censuerit captivos remittendos, verum etiam dissuaserit.

Quo modo stulte? etiamne, si rei publicae conducebat? potest autem, quod inutile rei publicae sit, id cuiquam civi utile esse?

Apparent Expediency vs. Fortitude:
(1) Ulysses's ruse,

97 XXVI. Ulysses thought his ruse expedient, as the tragic poets, at least, have represented him. In Homer, our most reliable authority, no such suspicion is cast upon him; but the tragedies charge him with trying to escape a soldier's service by feigning madness. The trick was not morally right, but, some one may perhaps say, "It was expedient for him to keep his throne and live at ease in Ithaca with parents, wife, and son. Do you think that there is any glory in facing daily toil and danger that can be compared with a life of such tranquillity?"

Nay; I think that tranquillity at such a price is to be despised and rejected; for if it is not morally right, neither is it expedient. 98 For what do you think would have been said of Ulysses, if he had persisted in that pretended madness, seeing that, notwithstanding his deeds of heroism in the war, he was nevertheless upbraided by Ajax thus:

"'Twas he himself who first proposed the oath; ye all

Do know; yet he alone of all his vow did break;

He feigned persistently that he was mad, that thus