But it takes a brave and resolute spirit not to be disconcerted in times of difficulty or ruffled and thrown off one's feet, as the saying is, but to keep one's presence of mind and one's self-possession and not to swerve from the path of reason.
Courage and discretion.
81 Now all this requires great personal courage; but it calls also for great intellectual ability by reflection to anticipate the future, to discover some time in advance what may happen whether for good or for ill, and what must be done in any possible event, and never to be reduced to having to say "I had not thought of that."
These are the activities that mark a spirit, strong, high, and self-reliant in its prudence and wisdom. But to mix rashly in the fray and to fight hand to hand with the enemy is but a barbarous and brutish kind of business. Yet when the stress of circumstances demands it, we must gird on the sword and prefer death to slavery and disgrace.
82 XXIV. De evertendis autem diripiendisque urbibus valde considerandum est ne quid temere, ne quid crudeliter. Idque est magni viri, rebus agitatis punire sontes, multitudinem conservare, in omni fortuna recta atque honesta retinere. Ut enim sunt, quem ad modum supra dixi, qui urbanis rebus bellicas anteponant, sic reperias multos, quibus periculosa et calida[71] consilia quietis et cogitatis[72] splendidiora et maiora videantur.
83 Nunquam omnino periculi fuga committendum est, ut imbelles timidique videamur, sed fugiendum illud etiam, ne offeramus nos periculis sine causa, quo esse nihil potest stultius. Quapropter in adeundis periculis consuetudo imitanda medicorum est, qui leviter aegrotantes leniter curant, gravioribus autem morbis periculosas curationes et ancipites adhibere coguntur. Quare in tranquillo tempestatem adversam optare dementis est, subvenire autem tempestati quavis ratione sapientis, eoque magis, si plus adipiscare re explicata boni quam addubitata mali.
Periculosae autem rerum actiones partim iis[73] sunt, qui eas suscipiunt, partim rei publicae. Itemque alii de vita, alii de gloria et benivolentia civium in discrimen vocantur. Promptiores igitur debemus esse ad nostra pericula quam ad communia dimicareque paratius de honore et gloria quam de ceteris commodis.
84 Inventi autem multi sunt, qui non modo pecuniam, sed etiam vitam profundere pro patria parati essent, iidem gloriae iacturam ne minimam quidem facere vellent, ne re publica quidem postulante; ut Callicratidas, qui, cum Lacedaemoniorum dux fuisset Peloponnesiaco bello multaque fecisset egregie, vertit ad extremum omnia, cum consilio non paruit eorum, qui classem ab Arginusis removendam nec cum Atheniensibus dimicandum putabant; quibus ille respondit Lacedaemonios classe illa amissa aliam parare posse, se fugere sine suo dedecore non posse. Atque haec quidem Lacedaemoniis[74] plaga mediocris, illa pestifera, qua, cum Cleombrotus invidiam timens temere cum Epaminonda conflixisset Lacedaemoniorum opes corruerunt.
Ann. xii, Vahlen2, 370-372