LIBER SECUNDUS
1 I. Quem ad modum officia ducerentur ab honestate, Marce fili, atque ab omni genere virtutis, satis explicatum arbitror libro superiore. Sequitur, ut haec officiorum genera persequar, quae pertinent ad vitae cultum et ad earum rerum, quibus utuntur homines, facultatem, ad opes, ad copias[; in quo tum quaeri dixi, quid utile, quid inutile, tum ex utilibus quid utilius aut quid maxime utile].[162] De quibus dicere aggrediar, si pauca prius de instituto ac de iudicio meo dixero.
2 Quamquam enim libri nostri complures non modo ad legendi, sed etiam ad scribendi studium excitaverunt, tamen interdum vereor, ne quibusdam bonis viris philosophiae nomen sit invisum mirenturque in ea tantum me operae et temporis ponere.
Ego autem, quam diu res publica per eos gerebatur, quibus se ipsa commiserat, omnis meas curas cogitationesque in eam conferebam; cum autem dominatu unius omnia tenerentur neque esset usquam consilio aut auctoritati locus, socios denique tuendae rei publicae, summos viros, amisissem, nec me angoribus dedidi, quibus essem confectus, nisi iis restitissem, nec rursum indignis homine docto voluptatibus.
3 Atque utinam res publica stetisset, quo coeperat, statu nec in homines non tam commutandarum quam evertendarum rerum cupidos incidisset! Primum enim, ut stante re publica facere solebamus, in agendo plus quam in scribendo operae poneremus, deinde ipsis scriptis non ea, quae nunc, sed actiones nostras mandaremus, ut saepe fecimus. Cum autem res publica, in qua omnis mea cura, cogitatio, opera poni solebat, nulla esset omnino, illae scilicet litterae conticuerunt forenses et senatoriae. 4 Nihil agere autem cum animus non posset, in his studiis ab initio versatus aetatis existimavi honestissime molestias[163] posse deponi, si me ad philosophiam rettulissem. Cui cum multum adulescens discendi causa temporis tribuissem, posteaquam honoribus inservire coepi meque totum rei publicae tradidi, tantum erat philosophiae loci, quantum superfuerat amicorum et rei publicae temporibus;[164] id autem omne consumebatur in legendo, scribendi otium non erat.
BOOK II
Statement of subject.
1 I. I believe, Marcus, my son, that I have fully explained in the preceding book how duties are from moral rectitude, or rather from each of virtue's four divisions. My next step is to trace out those kinds of duty which have to do with the comforts of life, with the means of acquiring the things that people enjoy, with influence, and with wealth. [In this connection, the question is, as I said: (1) what is expedient, and what is inexpedient; and (2) of several expedients, which is of more and which of most importance.] These questions I shall proceed to discuss, after I have said a few words in vindication of my present purpose and my principles of philosophy.
Why Cicero wrote on philosophy.