Now, it is by various motives that people are led to submit to another's authority and power: they may be influenced (1) by good-will; (2) by gratitude for generous favours conferred upon them; (3) by the eminence of that other's social position or by the hope that their submission will turn to their own account; (4) by fear that they may be compelled perforce to submit; (5) they may be captivated by the hope of gifts of money and by liberal promises; or, finally, (6) they may be bribed with money, as we have frequently seen in our own country.
23 VII. Omnium autem rerum nec aptius est quicquam ad opes tuendas ac tenendas quam diligi nec alienius quam timeri. Praeclare enim Ennius:
(Thyestes?) Fab. inc. Vahlen2, 402
Quém metuunt, odérunt; quem quisque ódit, periisse éxpetit.
Multorum autem odiis nullas opes posse obsistere, si antea fuit ignotum, nuper est cognitum. Nec vero huius tyranni solum, quem armis oppressa pertulit civitas ac paret cum maxime mortuo,[185] interitus declarat, quantum odium hominum valeat[186] ad pestem, sed reliquorum similes exitus tyrannorum, quorum haud fere quisquam talem interitum effugit; malus enim est custos diuturnitatis metus contraque benivolentia fidelis vel ad perpetuitatem.
24 Sed iis, qui vi oppressos imperio coërcent, sit sane adhibenda saevitia, ut eris[187] in famulos, si aliter teneri non possunt; qui vero in libera civitate ita se instruunt, ut metuantur, iis[188] nihil potest esse dementius. Quamvis enim sint demersae leges alicuius opibus, quamvis timefacta libertas, emergunt tamen haec aliquando aut iudiciis tacitis aut occultis de honore suffragiis. Acriores autem morsus sunt intermissae libertatis quam retentae. Quod igitur latissime patet neque ad incolumitatem solum, sed etiam ad opes et potentiam valet plurimum, id amplectamur, ut metus absit, caritas retineatur. Ita facillime quae volemus, et privatis in rebus et in re publica consequemur.
Etenim qui se metui volent, a quibus metuentur, eosdem metuant ipsi necesse est. 25 Quid enim censemus superiorem illum Dionysium quo cruciatu timoris angi solitum, qui cultros metuens tonsorios candente carbone sibi adurebat capillum? quid Alexandrum Pheraeum quo animo vixisse arbitramur? qui, ut scriptum legimus, cum uxorem Theben admodum diligeret, tamen ad eam ex epulis in cubiculum veniens barbarum, et eum quidem, ut scriptum est, compunctum notis Thraeciis, destricto gladio iubebat anteire praemittebatque de stipatoribus suis, qui scrutarentur arculas muliebres et, ne quod in vestimentis telum occultaretur, exquirerent. O miserum, qui fideliorem et barbarum et stigmatiam putaret quam coniugem! Nec eum fefellit; ab ea est enim ipsa propter pelicatus suspicionem interfectus.
Nec vero ulla vis imperii tanta est, quae premente metu possit esse diuturna. 26 Testis est Phalaris, cuius est praeter ceteros nobilitata crudelitas, qui non ex insidiis interiit, ut is, quem modo dixi, Alexander, non a paucis, ut hic noster, sed in quem universa Agrigentinorum multitudo impetum fecit.
Quid? Macedones nonne Demetrium reliquerunt universique se ad Pyrrhum contulerunt? Quid? Lacedaemonios iniuste imperantes nonne repente omnes fere socii deseruerunt spectatoresque se otiosos praebuerunt Leuctricae calamitatis?
The motive of love vs. that of fear.