23. Si remissio ulla omnium omnino penarum potest alicui dari, certum est eam non nisi perfectissimis, i.e. paucissimis, dari.
24. Falli ob id necesse est maiorem partem populi per indifferentem illam et magnificam pene solute promissionem.
25. Qualem potestatem habet papa in purgatorium generaliter, talem habet quilibet Episcopus et Curatus in sua diocesi et parochia specialiter.
1. [26] Optime facit papa, quod non potestate clavis (quam nullam habet) sed per modum suffragii dat animabus remissionem.
2. [27] Hominem predicant, qui statim ut iactus nummus in cistam tinnierit evolare dicunt animam.
3. [28] Certum est, nummo in cistam tinniente augeri questum et avariciam posse: suffragium autem ecclesie est in arbitrio dei solius.
4. [29] Quis scit, si omnes anime in purgatorio velint redimi, sicut de s. Severino et Paschali factum narratur.
5. [30] Nullus securus est de veritate sue contritionis, multominus de consecutione plenarie remissionis.
6. [31] Quam rarus est vere penitens, tam rarus est vere indulgentias redimens, i. e. rarissimus.
7. [32] Damnabuntur ineternum cum suis magistris, qui per literas veniarum securos sese credunt de sua salute.