4. [54] Iniuria fit verbo dei, dum in eodem sermone equale vel longius tempus impenditur veniis quam illi.
5. [55] Mens Pape necessario est, quod, si venie (quod minimum est) una campana, unis pompis et ceremoniis celebrantur, Euangelium (quod maximum est) centum campanis, centum pompis, centum ceremoniis predicetur.
6. [56] Thesauri ecclesie, unde Pape dat indulgentias, neque satis nominati sunt neque cogniti apud populum Christi.
7. [57] Temporales certe non esse patet, quod non tam facile eos profundunt, sed tantummodo colligunt multi concionatorum.
8. [58] Nec sunt merita Christi et sanctorum, quia hec semper sine Papa operantur gratiam hominis interioris et crucem, mortem infernumque exterioris.
9. [59] Thesauros ecclesie s. Laurentius dixit esse pauperes ecclesie, sed locutus est usu vocabuli suo tempore.
10. [60] Sine temeritate dicimus claves ecclesie (merito Christi donatas) esse thesaurum istum.
11. [61] Clarum est enim, quod ad remissionem penarum et casuum sola sufficit potestas Pape.
12. [62] Verus thesaurus ecclesie est sacrosanctum euangelium glorie et gratie dei.
13. [63] Hic autem est merito odiosissimus, quia ex primis facit novissimos.