11. [86] Item. Cur Papa, cuius opes hodie sunt opulentissimis Crassis crassiores, non de suis pecuniis magis quam pauperum fidelium struit unam tantummodo Basilicam sancti Petri?

12. [87] Item. Quid remittit aut participat Papa iis, qui per contritionem perfectam ius habent plenarie remissionis et participationis?

13. [88] Item. Quid adderetur ecclesie boni maioris, Si Papa, sicut semel facit, ita centies in die cuilibet fidelium has remissiones et participationes tribueret?

14. [89] Ex quo Papa salutem querit animarum per venias magis quam pecunias, Cur suspendit literas et venias iam olim concessas, cum sint eque efficaces?

15. [90] Hec scrupulosissima laicorum argumenta sola potestate compescere nec reddita ratione diluere, Est ecclesiam et Papam hostibus ridendos exponere et infelices christianos facere.

16. [91] Si ergo venie secundum spiritum et mentem Pape predicarentur, facile illa omnia solverentur, immo non essent.

17. [92] Valeant itaque omnes illi prophete, qui dicunt populo Christi 'Pax pax,' et non est pax.

18. [93] Bene agant omnes illi prophete, qui dicunt populo Christi 'Crux crux,' et non est crux.

19. [94] Exhortandi sunt Christiani, ut caput suum Christum per penas, mortes infernosque sequi studeant,

20. [95] Ac sic magis per multas tribulationes intrare celum quam per securitatem pacis confidant.