[81] See Malpighi: ›Op. omnia›, II., De Cerebro, p. 2, and Swedenborg: Œc. R. A., II., Nos. 82, 58, etc.
[82] Malpighi: ›Opera omnia›, 1686-87, II., De Cerebri cortice, p. 78, and Swedenborg: Œc. R. A., II., Nos. 76-82, 112, 114, etc.
[83] Malpighi: Op. cit. p. 78: ›Harum glandularum distinctionem affuso atramento (ink) et leviter gossypio deterso, videbis, intercepta enim spatia ita denigrantur, ut circumscriptas glandulas facilius exhibeant.› See also Œc. R. A. No. 76.
[84] Malpighi: Op. cit., p. 79: ›Corticales hae glandulae tortuose locatae exteriores cerebri gyros componunt, et exorientibus inde medullaribus fibris seu vasculis appenduntur›. See also Œc. R. A., II., No. 76.
[85] See Œc. R. A., II., No. 191: ›Quod sensationes externæ non ad ulteriores metas quam ad sphaerulas corticales pertingant, id satis in confirmato est, quando hae fibrarum nervearum et medullarium sunt principia, ultra quae si progrederentur, ut si in arteriolas aut meninges, tunc praescriptos terminos superscanderent et a centris in remotiores peripherias se conjicerent.›
[86] See Œc. R. A., III., No. 127: ›Si enim vivum corticem in apertis cerebris lente microscopica, sive delineatum ex vivo contemplamur, evidenter conspicitur, quomodo fibra ex illo procedat, et tanquam rivulus ex fonticulo scaturiat; id etiam in hydrocephalis, apoplecticis, catalepticis, paralyticis, maniacis, motibus convulsivis et spasmis cynicis vexatis confirmatur, nam ipsa labes substantiæ eorum corticalis post mortem deprehensa in continuas fibras, et tandem in musculares, unde prodeunt actiones et inconcinni motus, derivatur. — — — Ergo, quia substantia corticalis est parens fibrarum, sequitur, quod cerebrum non nisi quam in hac sua substantia incipiat cerebrum esse, quatenus ibi est receptaculum sensationum seu sensorium commune, et simul principium actionum, seu motorium commune.›
[87] See Œc. R. A., II., No. 156: ›Vitiato uno cerebellulo aut pluribus in toto, contagium se non latius quam in appensas fibras et subjectos musculos immediate extendat.›