[160]  Heb. 7.22. Heb. 8.6.

[161]  2 Tim. 3.1, 2, &c.

[162]  Isai. 1.5, 6.

[163]Schisma, ni fallor, est eadem opinantem, & eodem ritu utentem solo Congregationis delectari dissidio, & Schismaticos facit non diversa fides, sed communionis disrupta societas, Aug. contra Faustum. lib. 20. cap 3.

Schisma dicitur a scindendo, & est scissio, separatio, disjunctio, aut dissolutio unionis illius, quæ debet inter Christianos observari. Quia autem hæc Scissio maximè perficitur, & apparet in debitâ communione Ecclesiasticâ recusandâ, idcirco illa separatio per appropriationem singularem, rectè vocatur Schisma. Ames. cas. consc. lib. 5. cap 12.

Schisma est secessio in religionis negotio, vel temeraria, vel injusta, sive facta sit, sive continuata, Camero, de Eccles. tom 1. pag 396.

[164]Schisma aliud est, ut loquuntur in scholis, negativum, aliud positivum. Negativum vocamus, quod non exit in cœtum & societatem aliquam religiosam, sed simpliciter secessio est, & subductio; cum non instituitur Ecclesia, facto schismate &c. Positivum tum fit, cum instituitur Ecclesia, hoc est, cum fit consociatio quædam, quæ legibus Ecclesiasticis, & Dei verbo atque Sacramentorum administratione utitur separatim: quod quadam formulâ desumptâ ex Scriptura dicitur struere altare adversus altare, hoc est, quod Schisma Antonomasticωs dicitur, & κατ' εξοχην, &c. Camero de Schismate, pag. 402.

[165]Temeritas secessionis deprehenditur, ut loquuntur, a posteriori, si ejus occasio levis sit: erit autem levis, nisi vel inciderit gravis & intolerabilis persecutio, vel ille cœtus unde fit secessio laboret hæresi, aut verò deditus fit Idololatriæ. Camero, pag. 399. And afterwards, pag. 405. Quarta verò causa (cujus non meminimus supra, quia versabamur in thesi, hic vero meminimus, quia ventum est ad hypothesim) si agnitus fuerit Antichristus.

[166]Etiam secessio fit temerè, cum fit ob morum corruptelas; quorsum illud Christi pertinet, Sedent in Cathedra Mosis, facite quæcunque dixerint vobis. Cujus rei hæc est ratio, quòd ubicunque viget puritas doctrinæ, Deum in eo cœtu necessse est habere Ecclesiam, tametsi obrutam penè multitudine scandalorum. Itaque qui secessionem faciunt ab ejusmodi cœtu, haud dubiè inde secedunt ubi Deus colligit Ecclesiam. Camero, pag. 400.

[167]Mr. Carthwright. Mr. Dod. M. Hildersham. Mr. Bradshaw. Mr. Ball.