See Jewish Chronicle, Vol. I., No. 27.
K.
The following brief account of De Lyra is given by Bishop Bale in his “Illustrium Majoris Britanniæ Catalogus.”
“Nicolaus Lyranus ex Judæorum genere Anglus; atque Hebræorum Rabbinos in literis Hebraicis ab ipsa pueritia nutritus, illud idioma sanctum ad unguem, ut loquuntur, novit. Qui mox ut frequentasset scholas publicas, ac minoritarum quorundam sincerioris judicii audisset conciones; abhorrere coepit a Talmudicis doctrinis, atque ita a tota sua gentis insania stultissima. Conversus ergo ad Christi fidem, ac regenerationis lavacro lotus, Franciscanorum familiæ, se statim adjunxit. Inter quos scripturis sanctis studiosissimus ac longa exercitatione peritus, Oxonii et Parisiis, cum insulsissimis Rabbinis, qui plebem Judaicum vana Messiæ adventuri pollicitatione lactaverant, disputationibus et scriptis, mirifice conflictavit. Denique contra eorum apertissimas blasphemias, utrumque Dei testamentum diligentiori examine et elucidatione explanavit. Si in plerisque, ut ei a multis imponitur, deliravit, tempori est imputandum, in quo fere omnia erant hypocritarum nebulis obscurata. Meliorem certe cæteris omnibus per eam ætatem navavit in scripturis operam. De verborum simplicitate non est quod conqueritentur homines, cum a vocabulis æstimanda non sit æterni patris veritas. Præclara scripsit opuscula, ut prædictus Tritemius habet, quibus nomen suum celebriter devenit ad posteritatis notitiam.—Doctor Martinus Lutherus, in secundo et nono capitibus in Genesim, se ideo dicit amavisse Lyranum atque inter optimos posuisse, quod præ cæteris interpretibus diligenter fuerit historiam prosecutus. Claruit A.C. 1337, quo Danielem exposuit, ac Parisiis demum obiisse fertur.”
THE END.
PROSPECTUS
OF THE
PHILO-HEBRAIC SOCIETY,