Teste S. Bathoniens. Episcopo, &c. Dat. per manum Huberti Cantuariensis Archiepiscopi, Cancellarii nostri, apud Rothomagum 12. die Julii an. Reg. nostr. primo.


C.

Johannes Dei Gratia, &c. Omnibus fidelibus suis ad quos literæ præsentes pervenerint tam ultra mare quam citra. Mandans vobis et præcipiens, quatenus per quascunque villas et loca Jacobus Presbyter Judæorum, dilectus et familiaris noster transierit, ipsum salvo, et libere, cum omnibus ad ipsum pertinentibus, transire, et conduci faciatis; nec ipsi aliquod impedimentum, molestiam, aut gravamen fieri sustineatis, plus quam nobis ipsis et si quis ei, in aliquo, forisfacere præsumpserit, id ei sine dilatione, emendari faciatis.

Teste Willelmo di Marisco &c. Dat. per manum Hu. Cantuar. Archiep. Cancellarii nostri apud Rothomagum 31. die Julii anno Reg. nostr. primo.


D.

Johannes Dei gratia, &c. Sciatis nos consessisse omnibus Judæis Angliæ et Normaniæ, libere et honorifice habere residentiam in terra nostra et omnia illa de nobis tenenda quæ tenuerunt de Rege Henrico, avo patris nostri; et omnia illa quæ modo rationabiliter tenent in terris et feodis, et vadiis et akatis suis: et quod habeant omnes libertates, et consuetudines suas, sicut eas habuerunt tempore prædicti Regis H. avi patris nostri, melius et quietius et honorabilius. Et si querela orta fuerit inter Christianum et Judæum, ille qui alium appellaverit ad querelam suam dirationandam, habeat Testes, scilicet legitimum Christianum et Judæum. Et si Judæus de querela sua breve habuerit, breve suum erit ei testis. Et si Christianus habuerit querelam adversus Judæum, sit Judicata per pares Judæi. Et cum Judæus obierit, non detineatur corpus suum super terram, sed habeat hæres suus pecuniam suam et debita sua, ita quod non inde disturbetur, si habuerit hæredem qui pro ipso respondeat, et rectum faciat de debitis suis et de forisfacto suo. Et liceat Judæis omnia quæ eis apportata fuerint, sine occasione accipere et emere, exceptis illis quæ de ecclesiæ sunt et panno sanguinolento. Et si Judæus ab aliquo appellatus fuerit sine teste, de illo appellatu erit quietus solo Sacramento suo super librum suum, et de appellatu illarum rerum quæ ad coronam nostram pertinent, similiter quietus erit solo Sacramento suo super Rotulum suum. Et si inter Christianum et Judæum fuerit dissentio de accommodatione alicujus pecuniæ, Judæus probabit catallum suum et Christianus lucrum. Et liceat Judæo quiete vendere vadium, postquam certum erit, eum illud unum annum, et unum diem tenuisse. Et Judæi non intrabunt inplacitum, nisi coram nobis, aut coram illis qui turres nostras custodierint, in quorum ballivis Judæi manserint. Et ubicunque Judæi, fuerint, liceat eis ire ubicunque voluerint, cum omnibus catallis eorum, sicut res nostræ propriæ; et nulli liceat eas retinere, neque hoc eis prohibere. Et præcipimus quod ipsi quieti sint per totam Angliam et Normaniam de omnibus consuetudinibus et Theoloniis et modiatione vini sicut nostrum proprium catallum. Et mandamus vobis et præcipimus quod eos custodiatis, et defendatis, et manu teneatis, et prohibemus nequis contra Chartam istam de hiis supredictis eos in placitum ponat super forisfacturam nostram; sicut Charta Regis H. patris nostri rationabiliter testatur. Teste T. Humf. filio Petri Com. Essex. Willielmi de Merescal. Com. de Pembr. Henr. de Bohun Com. de Hereford. Robert de Turnham, Willielmo Brywer, etc. Dat. per manum S. Well. Archidiac. apud Marleberg, decimo dei Aprilis Anno Regni nostri secundo.—Charta 2 John, n. 49.

The above gracious charter might well have been considered a fabrication had the following one not been added soon.

Judæi Angliæ dant Domino Regi M M M M. marc, pro Cartis suis conformandis, et missæ fuerunt Cartæ Gaufrido filio Petri et Stephano de Pertico, ut eas faciant legi coram se, et coram Dom. Londoniensi et Norwicensi Episcopis, et cum acceperit securitatem de illis quatuor mille marcis reddendis, tunc eis illas cartas coram prædictis liberet.—Oblata 2 Fo. M. 3.