[1]Es scheint jedoch, dass nur arme Juden, und [♦]wohl meist solche, die gesetzliche strafen zu fürchten hatten, zu diesem Hause ihre Zuflucht nahmen.—Geschichte der Israeliten, vol. vii., p. 147.

[2] – See [Appendix X].

[♦] ‘uohl’ replaced with ‘wohl’


APPENDIX TO LECTURE V.

A.

This is the record respecting that infamous affair, transmitted unto us in bad Latin as well as in bad French. The perusal of the original may interest some.

“Placitum loquelæ de Judæis Norwich qui sunt in prisona apud London.

“Benedictus physicus appellat Jacobum de Norwich, Judæum, quod cum Edoardus, filius suus, puer ætatis 5 annorum, ivit ludendo in via villæ Norwich, vigilia sancti Ægidii 4 annis elapsis; venit idem Jacobus, Judæus, et cepit eundem Eodardum, et eum portavit usque ad domum suam, et circumcidit eum in membro suo, et voluit ipsum facere Judæum, et eum retinuit per unam diem et unam noctem in domo sua, quousque per clamorem vicinorum Benedictus venit ad domum, et illum invenit in manibus ipsius Jacobi, et sic ipsum puerum circumcisum monstravit officiali archidiaconi, et coronatoribus, ipso die; qui praesentes simul; et hoc idem testantur. Qui dicunt, quod viderunt prædictum puerum circumcisum, et quod habuit membrum suum grossum, et valde inflatum, et ita aturnatum, sicut prædictum est. Et quod hoc nequitur fecit, et in felonia, et in despectu crucifixi, et Christianitatis, et in pacem domini regis; et quod ipse non potuit habere eum nisi per forciam Christianorum, offert disrationare sicut curia consideraverit. Et postquam circumciderat eum vocavit eum Jurnepin. Et puer visus est coram justiciariis, et liquidum est quod circumcisus erat.

“Idem appellat de forcia, et consilio, Leonem, filium Margeriæ senioris, et filium Josce Bodon, et plures alios Judæos; qui omnes venerunt præter Dedone Joppe, Benedictum Moses, et Isaac; et hi totum defendunt, sicut Judæi versus Christianum.