In quibus occulte spicula figit Amor.
Fecit in Andromache prius hoc fortissimus Hector;
Nec solum bellis utüis file fuit.
Fecit et in captâ Lyrneside magnus Achilles,
Cum premeret mollem lassus ab hoste torum.
Illis, te tangi manibus, Brisei, sinebas,
Imbutæ Phrygiâ quæ nece semper erant.
An fuit hoc ipsum, quod te lasciva juvaret
Ad tua victrices membra venire manus?
Crede mihi, non est Yeneris properanda voluptas: