occidis ante preces, causamque ego, Maxime, mortis
(nec fueram tanti) me reor esse tuae.
iam timeo nostram cuiquam mandare salutem;
ipsum morte tua concidit auxilium.
coeperat Augustus detectae ignoscere culpae;15
spem nostram terras deseruitque simul.
quale tamen potui de caelite, Brute, recenti
uestra procul positus carmen in ora dedi;
quae prosit pietas utinam mihi, sitque malorum
iam modus et sacrae mitior ira domus.20
te quoque idem liquido possum iurare precari,
o mihi non dubia cognite Brute nota;
nam cum praestiteris uerum mihi semper amorem,
hic tamen aduerso tempore creuit amor,

11 occidis] occidit (B1)C || preces] pedes M || causamque] causaque B2c || ego add F2 || 12 fueram] fuero BC fuerim British Library Burney 220, saec xii-xiii (André) || 13 timeo nostram cuiquam] timeo cuiquam nostram F nostram cuiquam timeo I || 14 tua] tuȩ C(=tuae) || concidit] consul Bac constitit Némethy || 15 Augustus] augstus Iac augustum Lac || detectae scripsi deceptae codd decepti J. N. Grant || 18 positus] positis C || 21 te quoque] teque I || idem] iam F || possum] possim F possem T || 22 cognite] condite M2ul || nota] fide LTM2ulF2ul || 24 hic] plus T || aduerso] auerso H || creuit ex creauit H

quique tuas pariter lacrimas nostrasque uideret25
passuros poenam crederet esse duos.
lenem te miseris genuit Natura, nec ulli
mitius ingenium quam tibi, Brute, dedit,
ut qui quid ualeas ignoret Marte forensi
posse tuo peragi uix putet ore reos.30
scilicet eiusdem est, quamuis pugnare uidentur,
supplicibus facilem, sontibus esse trucem.
cum tibi suscepta est legis uindicta seuerae,
uerba uelut taetrum singula uirus habent;
hostibus eueniat quam sis uiolentus in armis35
sentire et linguae tela subire tuae,
quae tibi tam tenui cura limantur ut omnes
istius ingenui pectoris esse negent.

26 crederet] diceret F2ul || 27 lenem] lene C || 29 ignoret] ignorat TP || Marte BCHI in arte MFLT || 30 tuo] tuos M || 31 eiusdem est] eisdem est Fac, ut uid eiusdem Heinsius 'cum tribus libris' || uidentur BMFH, sicut coni Bentley uidetur CILT || 33 est] est seuere Mac || 34 taetrum R. J. Tarrant tinctum BCM1FHILT tritum M2ul coctum M2ul tinctu Ehwald (KB 83) tinguat Merkel (1884) || 36 linguae ex linge B || 37 limantur] limatur C || 38 ingenui pectoris scripsi ingenium corporis codd ingenium nominis D. R. Shackleton Bailey

at si quem laedi fortuna cernis iniqua,
mollior est animo femina nulla tuo;40
hoc ego praecipue sensi, cum magna meorum
notitiam pars est infitiata mei.
immemor illorum, uestri non immemor umquam
qui mala solliciti nostra leuastis, ero,
et prius hic nimium nobis conterminus Hister45
in caput Euxino de mare uertet iter,
utque Thyesteae redeant si tempora mensae,
Solis ad Eoas currus agetur aquas,

40 auxilium subito tu sibi [sic] ferre soles M2 in marg || 41 hoc] haec FHL || 43 uestri] uestrum Heinsius || 44 mala F2 in ras || solliciti BCM2ul sollicite M1FHILT || leuastis Barberinus lat. 26, saec xiii (Heinsius) leuatis BCMFHILT || ero] ope C || 45 hic] hinc HTP || nimium nobis] nimium uobis BC nobis nimium IacT || Hister] inster L || 46 Euxino] euxini I euxinum T eximio F || uertet] uertit FP || 47 utque] atque BHL2 ante codd Feschii et Hafniensis Heinsii || si] ceu Heinsius ('ante, Thyesteae redeant ceu tempora mensae, / solis ad Eoas currus agetur aquas') || tempora] fercula 'malim reponi, sed obstant libri ueteres'—Heinsius

quam quisquam uestrum qui me doluistis ademptum
arguat ingratum non meminisse sui.50

49 doluistis] lugetis T || ademptum] adempto Basileensis F IV 26, saec xiii-xiv (Korn), probante Heinsio adeptum LP || 50 arguat] arguar B


VII