In the same context he explains what we are to understand by referring anything to a certain category per reductionem: “Sunt enim quaedam, quae sunt in genere per se, aliqua per reductionem ad idem genus. Illa per se sunt in genere, quae participant essentiam completam generis, ut species et individua; illa vero per reductionem, quae nan dicunt completam essentiam.... Quaedam reducuntur sicut principia ... aut essentialia, sicut sunt materia et forma in genere substantiae; aut integrantia, sicut partes substantiae.... Quaedam reducuntur sicut viae ... aut sicut viae ad res, et sic motus et mutationes, ut generatio, reducuntur ad substantiam; aut sicut viae a rebus, et sic habent reduci potentiae ad genus substantiae. Prima enim agendi potentia, quae egressum dicitur habere ab ipsa substantia, ad idem genus reducitur, quae non adeo elongatur ab ipsa substantia, ut dicat aliam essentiam completam.”—ibid., ad. 8.

“That being then one plant which has such an organization of parts in one coherent body partaking of one common life, it continues to be the same plant as long as it continues to partake of the same life, though that life be communicated to different particles of matter vitally united to the living plant, in a like continued organization conformable to that sort of plants....

“The case is not so much different in brutes, but that anyone may hence see what makes an animal and continues it the same....

“This also shows wherein the identity of the same man consists: viz. in nothing but a participation of the same continued life, by constantly fleeting particles of matter, in succession vitally united to the same organized body.... For if the identity of soul alone makes the same man, and there be nothing in the nature of matter why the same individual spirit may be united [i.e. successively] to different bodies, it will be possible that ... men living in distant ages, and of different tempers, may have been the same man....”—Essay Concerning Human Understanding, bk. ii. ch. xxvii. § 4-6. Yet though “identity of soul” does not make “the same man,” Locke goes on immediately to assert that identity of consciousness, which is but a function of the soul, makes the same person.

Hence the significance of the lines in St. Thomas' hymn, Adoro Te devote:—

Visus, tactus, gustus in te fallitur,
Sed auditu solo tuto creditur.

“Sicut realis relatio consistit in ordine rei ad rem, ita relatio rationis consistit in ordine intellectuum [ordination of concepts]; quod quidem dupliciter potest contingere. Uno modo secundum quod iste ordo est adinventus per intellectum, et attributus ei, quod relative dicitur; et hujusmodi sunt relationes quae attribuuntur ab intellectu rebus intellectis, prout sunt intellectae, sicut relatio generis et speciei; has enim relationes ratio adinvenit considerando ordinem ejus, quod est in intellectu ad res, quae sunt extra, vel etiam ordinem intellectuum ad invicem. Alio modo secundum quod hujusmodi relationes consequuntur modum intelligendi, videlicet quod intellectus intelligit aliquid in ordine ad aliud; licet illum ordinem intellectus non adinveniat, sed magis ex quadam necessitate consequatur modum intelligendi. Et hujusmodi relationes intellectus non attribuit ei, quod est in intellectu, sed ei, quod est in re. Et hoc quidem contingit secundum quod aliqua non habentia secundum se ordinem, ordinate intelliguntur; licet intellectus non intelligit ea habere ordinem, quia sic esset falsus. Ad hoc autem quod aliqua habeant ordinem, oportet quod utrumque sit ens, et utrumque ordinabile ad aliud. Quandoque autem intellectus accipit aliqua duo ut entia, quorum alterum tantum vel neutrum est ens; sicut cum accipit duo futura, vel unum praesens et aliud futurum, et intelligit unum cum ordine ad aliud, dicit alterum esse prius altero; unde istae relationes sunt rationis tantum, utpote modum intelligendi consequentes. Quandoque vero accipit unum ut duo, et intelligit ea cum quodam ordine; sicut cum dicitur aliquid esse idem sibi: et sic talis relatio est rationis tantum. Quandoque vero accipit aliqua duo ut ordinabilia ad invicem, inter quae non est ordo medius, immo alterum ipsorum essentialiter est ordo; sicut cum dicit relationem accidere subjecto; unde talis relatio relationis ad quodcumque aliud est rationis tantum. Quandoque vero accipit aliquid cum ordine ad aliud, inquantum est terminus ordinis alterius ad ipsum, licet ipsum non ordinetur ad aliud: sicut accipiendo scibile ut terminum ordinis scientiae ad ipsum.”—De Potentia, q. vii., art. 11; cf. ibid. art. 10.

“Cum relatio requirit duo extrema, tripliciter se habet ad hoc quod sit res naturae aut rationis. Quandoque enim ex utraque parte est res rationis tantum, quando scilicet ordo vel habitudo non potest esse inter aliqua nisi secundum apprehensionem intellectus tantum, utpote cum dicimus idem eidem idem. Nam secundum quod ratio apprehendit bis aliquod unum statuit illud ut duo; et sic apprehendit quandam habitudinem ipsius ad seipsum. Et similiter est de omnibus relationibus quae sunt inter ens et non ens, quas format ratio, inquantum apprehendit non ens ut quoddam extremum. Et idem est de omnibus relationibus quae consequuntur actum rationis, ut genus, species, et hujusmodi....”—Summa Theol., i., q. xiii., art. 7.

“Res naturalis per formam qua perficitur in sua specie, habet inclinationem in proprias operationes et proprium finem, quem per operationes consequitur; quale enim unumquodque est, talia operatur, et in sibi convenientia tendit.”—St. Thomas, Contra Gentes, iv., 19.

“Omnia suo modo per appetitum inclinantur in bonum, sed diversimode. Quaedam enim inclinantur in bonum per solam naturalem habitudinem absque cognitione, sicut plantae et corpora inanimata; et talis inclinatio ad bonum vocatur appetitus naturalis.”—Summa Theol., i., q. xlix., art. 1.