[480] Vol. leg., vol. ii, fol. 625, pars. 68, 74, 692; cf. above, pp. 60, 134.
APPENDIX
1. Edict of Wieluń of 1424.—Contra Haereticos et Fautores Eorum Vladislaus Jagiello in Vieluń Constituit. Significamus tenore praesentium quibus expedit; universis praesentibus et futuris harum notitiam habituris, quod cum sub dissimulatione praeterire non debemus imo arcemur Divinae legis perpetuis institutis, pestiferos haereticorum errores, quos in Dei contemptum et in Christianae fidei detrimentum et enervationem politiaeque jacturam, iniqua perversorum corda conflaverunt, etiamsi quaecunque oporteret nos subire pericula, a finibus nostris propulsare, et in gladio dejicere, ut qui censura ecclesiae non terrentur, humana severitate mulctentur, maturo consilio Praelatorum, Principum et Baronum nostrorum habito et consensu, et etiam de certa ipsorum et nostra scientia praesentibus decernimus, et pro firmo constanti atque irrefragabili edicto teneri praecipimus. Ut quicunque in Regno Nostro Poloniae et Terris Nobis subjectis haereticus, aut haeresi infectus vel suspectus de eadem, fautor eorum vel director repertus fuerit, … velut Regiae Majestatis offensor capiatur, et juxta exigentiam excessus sui puniatur, et quicunque venerint de Bohemia et intrant Regnum nostrum, ordinariorum suorum examini aut magistrorum haereticae pravitatis ad hoc a Sede Apostolica deputatorum vel deputandorum subdentur comprehensi. Si quis autem incolarum Regni nostri cujuscunque status, dignitatis, gradus aut conditionis fuerit, hinc ad Festum Ascensionis Domini proximum redire de Bohemia neglexerit, noluerit, vel contempserit, pro convicto haeretico censeatur et poenis subjaceat, quae haereticis infligi consveverunt, nec amplius ad Regnum nostrum revertatur moraturus. Et nihilominus omnia bona ipsorum mobilia et immobilia in quibuscunque rebus consistentia publicentur thesauro nostro confiscanda, prolesque eorum tam masculina, quam feminea omni careat successione perpetuo et honore, nec unquam ad aliquas assumatur dignitates vel honores, sed cum patribus et progenitoribus suis semper maneat infamis; nec de caetero gaudeat aliquo privilegio nobilitatis vel decore. Inhibemus etiam sub eisdem poenis, omnibus mercatoribus et alijs hominibus cujuscunque conditionis fuerint, ut amodo et in posterum nullas res venales, praesertim plumbum, arma, esculenta et poculenta ad Bohemiam ducere praesumant vel portare.
—Volumina legum, I, fol. 85.
2. Contra eos, qui excommunicationis sententias ultra annum sustinent.— … statuimusque et ordinamus per praesentes, ut dum aliquis indigena Regni nostri, cujuscunque status et conditionis existat, propter raptum decimarum vel aliarum rerum ecclesiasticarum occupationem, aut ratione excessum quorumcunque sive etiam in contumatiam de non parendo juri et mandatis S. ecclesiae, sententia excommunicationis juste fuerit innodatus, ipsamque ultra annum legalem pertinaciter sustinuerit nec curaverit ad gemium S. Matris ecclesiae redire, et pro excessu debitam emendam exhibere, extunc anno hujusmodi elapso omnia bona ejusdem excommunicati mobilia et immobilia quae tunc possederit, debent recipi per locorum Capitaneos quibus subjacent et apprehendi tenenda et possidenda tam diu per Capitaneos hujusmodi, quousque per eosdem excommunicatos vel Capitaneos memoratos, de hujusmodi bonis damna vel valor rei ipsis laesis vel injuriam passis plenarie exolvantur. Quibus solutis bona praelibata, praefatis excommunicatis nonnisi absolutis, decernimus viceversa restituenda per Capitaneos praenotatos. Mandamus igitur omnibus et singulis Regni nostri Capitaneis et Vicesgerentibus eorundem, quatenus ad compescendam talium excommunicatorum pertinatiam duritiam et temeritatem, praemissa nostra saluberrima decreta executioni debite debeant demandari perpetue et in aevum, toties quoties, per Praelatos, aliasque personas tam ecclesiasticas quam saeculares super hoc fuerint requsiti et moniti.… Actum Cracoviae … Anno Domini 1433.
—Vol. leg., I, fol. 195.
3. Confederation against the Heretics of 1438 in Korczyn.—Nos Principes spirituales et saeculares, Barones, Comites, totaque communitas Regni Poloniae.… Significamus tenore praesentium … quod consideratis nonnullis disordinationibus, quae in ipso Regno Poloniae suboriri inceperant, visis literis praedecessorum nostrorum Posnaniae, Petricoviae, et in Jedlnia factis, circa easdem literas et earum articulos … remanere volumus, et usquequaque spondemus, et praecipue circa hunc articulum. Quod quicunque exstans indigena Regni Poloniae habens in ipso Regno Poloniae bona, vellet aliquas inobedientias, contra jus Terrestre commune, aut etiam gverras nobis et eidem Regno Poloniae damnosas alicui movere sine licentia Domini nostri Regis gratiosissimi, et consilij sui, et in jure Terrestri communi nollet contentari, aut etiam haereticales errores facere vel promovere vellet, contra talem seu tales cujuscunque status, gradus, conditionis, et praeeminentiae fuerint sive spirituales, sive saeculares, et in eorum destructionem consurgere volumus et promittimus, sub fide et honore nostris, absque dolo et fraude, nec ipsis auxilis consilio vel favore patrocinari volumus sub fide et honore nostris, etiam si sangvine, affinitate et quaecunque propinquitate forent nobis aut alicui nostrum cunjuncti, nec pro eis loqui volumus aliquod verbum, sed eos et eorum talem quemlibet punire volumus et promittimus.
—Vol. leg., I, fol. 140.
4. The Edict of Thorn, 1520.—Edictum de libellis Lutheranis in regnum non importandis nec a quopiam adhibendis aut vendendis. Datum Thorunii, 3 Mai a. 1520.—Sigismundus Dei gratia rex Poloniae.… Manifestum facimus, quia intelligentes ad regnum et dominia nostra inferri nonnullos libellos cuisdam fratris Martini Luter, ordinis Eremitarum, in quibus multa continentur tam contra Sedem apostolicam, quam etiam in perturbationem communis ordinis et status rei ecclesiasticae et religionis, ne in regno nostro ex huiusmodi scriptis errores aliqui pullurarent, offici nostri, ut Christiani principis et fidelis filii sanctae matris ecclesiae, esse duximus auctoritate et potestate nostra regia huic coepto noxio obsistere. Mandamus igitur vobis omnibus subditis nostris et cuilibet vestrum seorsum, quod nemo deinceps audeat talia opera, ut praemissum est, in regnum et dominia nostra inferre, vendere, emere aut illis uti sub poena confiscationis bonorum omnium atque exilii, quam unusquisque, mandatum hoc nostrum transgrediens, sine ulla excusatione tam ignorantiae, quam alterius causae, subibit. Et pro gratia nostra aliter non facturi.
—Balzer, Corpus juris Polonici, III, pp. 579-584.