9. Edictum de libellis Lutheranis, 5 Sept. 1523.—Sigismundus … manifestum facimus … ut in primis, quandocunque opportunum videretur reverendo domino episcopo Cracoviensi, fieret per inquisitores eius cum decurionibus, quos consulatus in tota civitate ad huius negotii aliorumque excessuum tollendorum custodiam delegit, per omnes et singulos domos, testudines ac cistas diligens scrutatio, et ubi aliqui libri haeretici invenirentur, illiuc poena edicti exigeretur; deinde ut impressores librorum nihil prorsus imprimere et bibliopolae vel alii quicunque exponere ac vendere deinceps audeant ex libris undecunque adductis, nisi illos rector universitatis prior viderit et tam imprimi quam vendi permiserit, sub poenis praedictis. Ut autem et reliquae civitates nostrae hoc exemplo insistant, ac unusquisque tempori praemoneretur, ne ipsa mandata nostra regia transgrediatur et ignorantiam praetendere possit, nos hanc ipsorum consiliariorum simulac consultatus Cracoviensis ordinationem per has litteras nostras omnibus testatam esse volumus, mandates omnibus aliis civitatibus regni et dominiorum nostrorum, ut ad eum modum edicta nostra exequendi faciant cum loci ordinariis aut eorum delegatis ordinationes opportunas easque diligentissime exequantur. Datum Cracoviae, 5 Sept., 1523.

—Balzer, Corpus juris Polonici, IV, pp. 29-30.

10. Literae de haeresi ad Capitaneos.—Sigismundus etc.… Complures anni jam intercesserunt, cum, gliscente peste Luterana, dederamus ad F. tuam mandatum, ut passim omnibus ediceret, ne profisci Wittembergam aut ad ea loca, in quibus esset aliqua haereseos suspitio, liberosve suos eo mittere auderent. Id per F. tuam pro eo, ut officium illius postulat, diligenter esse curatum non dubitamus. Verum perfertur ad nos, esse nonnullos, qui, spreto et contempto edicto nostro Regio, quibus locis eis per nos interdictum est, in his commorantur, et pravis opinionibus mentem suam imbuunt, ac redeuntes inde, virus, quos hauserunt, afflare aliis conantur. Quae res minime nobis ferenda esse videtur. Quare mandamus F. tuae, ut sub poena capitis, proscriptionis et privationis omnium bonorum edici omnibus denuo per praeconem faciat, ne vel liberos suos aut Wittembergam, aut Lipsiam, aut Goldbergam aut quaecunque tandem ad loca de haeresi suspecta, quae hic pro expressis haberi volumus, mittere, aut, si qui juris sui sunt, ipsi eo proficisci, audeant. Si qui vero liberos suos jam miserunt, ut eos intra semestre spatium domum revocent; alioqui non solum de liberis, se de ipsis etiam parentibus poenas sumus sumpturi, si constiterit, de consensu eorum in vetitis locis eos commorari. In eos quoque, qui proprio ausu propriaque temeritate profecti eo fuerint, aut ibi post edicti hujus nostri promulgationem fuerint commorati, graviter sumus animadversuri. Pari diligentia provideri a F. tua volumus, ne qui libelli in nostrum Regnum importantur Luterana labe infecti, quos multos ex illis partibus mitti in Regnum nostrum accepimus. Quisquis ejus generis libellos importare vel eis privatim vel publice uti ausus fuerit, id eisdem capitis, proscriptionis et privationis bonorum omnium poenis tenebitur. Datum Cracoviae, feria V. post Dominicam Palmarum, A. D. 1540.

—Zakrzewski, p. 236.

11. Literae ad episcopos de haeresi.—Sigismundus etc. Revde. in Chro. pater, sincere nobis dilecte. Ita ut fuit de consensu omnium Regni senatorum constitutum in proximis comitiis, misimus mandata nostra ad omnes arcium et bonorum nostrorum praefectos, atque eis ediximus, ut providerent, ne quis ad loca de haeresi suspecta proficisceretur, aut si quis profectus esset, ut intra semestre spatium reverteretur sub poena capitis, proscriptionis et privationis bonorum. Nunc P. vestra pro officio suo pastorali inquiret diligenter, qui sunt ad ea loca profecti, ut nos parentibus corum aut iis, in quorum potestate sunt, mandemus, quo intra semestre tempus eos revocandos curent; si secus fecerint, non ipsi minus quam liberi eorum poena capitis, proscriptionis et privationis bonorum omnium afficiendi. De libris quoque Luteranis scripsimus ad illos et mandavimus, ut prohiberent eos importari aut legi a quopiam, locique ordinario eorum nomina deferrent, qui contra edictum hoc nostrum fecissent, ut is meritas de eis poenas sumendas curaret. Proinde hac quoque in re advigilabit P. vestra et diligenter inquiret, si qui sunt libri hujusmodi, curabitque, ut edictum hoc nostrum executioni mandetur.… Datum Oracoviae feria VI-a ante Dominicam Conductus Paschae (April 2nd) A. D. 1540.

—Zakrzewski, p. 237.

12. Concerning foreign travels of our subjects this is what we have resolved upon with our Council and with the Provincial Representatives, namely, that every subject of ours be free to leave the territory of the Polish Crown for whatever country he wishes to see, to enter into service, and to train himself in good manners; provided, however, that no one leaves accompanied, except by his own servants, by an armed force equipped for war, or having left, engages abroad in forming a warlike expedition of men who either had preceded or followed him, unless he has our and our Council’s consent, for such procedure might turn out unfavorable to us and to the Crown; but goes only by himself or with his servants for the purpose of training himself in learning permitted by the Church. But whoever, returning from abroad, purposes to import, use, and spread any new teachings or books, shall be punished according to existing laws and constitutional provisions of the Crown.… Datum Cracoviae in Comitiis praefatis 12 Aprilis A. D. 1543.

—See Polish text in Zakrzewski, p. 240, and compare it
with text in Vol. leg., I, fol. 566 ff., noting omissions.

13. De non inferendis Samuelis Apostatae libris mandatum.—Sigismundus etc.… Perfertur ad nos, Samuelem Apostatam iterum virus suum in Regno nostro spargere, ac venetatos quosdam libellos vernacula Regni nostri lingua conscriptos in vulgus edere, quibus a Christiania religione mentes rudium et simplicium hominum abducantur et in haereseos baratrum praecipitentur. Quoniam vero nostri est officii providere, ne quid horum impiets, qui Christianam religionem evertere conantur, Regno nostro detrimenti adferat, mandamus S. tuae, ut sub capitis poena prohibeat omnibus, quo minus aut inferre sive vendere, aut emere sive in aedibus suis habere et legere ejusmodi libellos audeant. Quisquis deprehensus fuerit libellos ejusmodi habens, eum in carcerem coniici mandet, ac usque informationem nostram in eo detineri. Quodsi S. tua in mandato ejusmodi nostro exequendo non ea, qua oportet, diligentia usa fuerit, ac versari nihilominus in manibus hominum venenatos ejusmodi libellos cognovimus, nequaquam id ita abire sinemus, gravemque nostram erga se indignationem experietur. Quam ut vitare possit, mandamus, ut ita se gerat in edicto hoc nostro exequendo, ut neque Christiani hominis, neque fidelis Capitanei nostri officium in se requiri patiatur, neque nos ad gravius aliquid in se consulendum adigat.… Datum in Brzesczie Lithuaniae, 10 Julii A. D. 1544.

—Zakrzewski, p. 242.