[81] Bracton, f. 25 b: 'Sic constat, quod qui sub potestate alterius fuerit, dare poterit. Sed qualiter hoc cum ipse, qui ab aliis possidetur, nihil possidere possit? Ergo videtur quod nihil dare possit, quia non potest quis dare quod non habet, et nisi fuerit in possessione rei dandae. Respondeo, dare potest qui seisinam habet qualemcunque, et servus dare potest,' etc. In case of an execution for debt due to the king the goods of the villain were to be taken only when the lord's goods were exhausted. Dialog. de Scacc. ii. 14. p. 229.
[82] Bracton, f. 190: 'Et non competit alicui hujusmodi exceptio de villenagio, praeterquam vero domino, nisi utrumque probet, scilicet quod villanus sit et teneat in villenagio, cum per hoc sequatur, quod ad ipsum non pertineat querela sive assisa, sed ad verum dominum, et ideo cadit assisa quantum ad personam suam et non quantum ad personam domini.' Cf. Britton, i. 325.
[83] Britton, i. 199; Littleton, 189; Bract. Note-book, pl. 1025: 'Assisa venit recognitura utrum una uirgata terre cum pertinenciis in R. sit libera elemosina pertinens ad ecclesiam Magistri Iohannis de R. de R. an laicum feodum Gaufridi Beieudehe. Qui venit et dicit quod non debet inde assisa fieri quia antecessores sui feoffati fuerunt a conquestu Anglie ita quod tenerent de ecclesia illa et redderent ei per annum x. solidos.... Iuratores dicunt quod terra illa est feodum eiusdem ecclesie ita quod idem G. et antecessores sui semper tenuerunt de ecclesia.... Et dicunt quod idem Gaufridus est natiuus Comitis Warenne et de eo tenet in uilenagio aliud tenementum. Postea uenit Gaufridus et cognouit quod est uillanus Comitis Warenne. Postea concordati sunt,' etc.
[84] Example, Fitz. Abr. Villen. 16. The proper reply to such a plea is shown by Bract. Note-book, pl. 1833: 'Et Iohannes dicit quod hoc ei nocere non debet, quia quicquid idem dicat de uillenagio, ipsemet ut liber homo sine contradiccione domini sui terram illam dedit Iohanni del Frid patri istius Iohannis pro homagio et seruicio suo ... Consideratum est quod predictus Iohannes recuperauit seisinam suam, et Richerus in misericordia.' Liber Assis. ann. 43. pl. 1. f. 265 gives the contrary decision: 'Lassise agarde et prise, per quel il fuit troue quil [le defendant] fuit villein al Counte.... mes troue fuit ouster que le Counte ne fut unques seisie de la terre, ne onques claima riens en la terre, et troue fuit que le plaintif fuit seisie et disseisie. Et sur ceo, le quel le plaintif recouerer, ou que le brief abateroit sont ajornes deuant eux mesmes a Westminster. A que jour per opinion de la Court le briefe abatu, per que le plaintif fuit non sue,' etc.
[85] A different view is taken by Stubbs, i. 484.
[86] Digby, Real Property, 3rd ed. p. 128. I may say at once that I fail to see any connexion between copyhold tenure and any express agreements between lord and villain.
[87] Bracton, 192 b: 'Si autem dominus ita dederit sine manumissione, servo et heredibus suis tenendum libere, presumi poterit de hoc quod servum voluit esse liberum, cum aliter servus heredes habere non possit nisi cum libertate et ita contra dominum excipientem de villenagio competit ei replicatio.' Cf. 23 b and Britton, i. 247; Fleta, 238; Littleton, secs. 205, 207.
[88] Bracton, 24 b: 'Si autem in charta hoc tantum contineatur, habendum et tenendum tali (cum sit servus) per liberum servitium huiusmodi verba non faciunt servum liberum nec dant ei liberum tenementum ... Quia tenementum nichil confert nec detrahit personae, nisi praecedat, ut dictum est, homagium vel manumissio, vel quod tantundem valet de concessione domini, scilicet quod villanus libere teneat et quiete et per liberum servitium, sibi et haeredibus suis. Si autem hoc solum dicatur, quod teneat per liberum servitium [sibi et heredibus suis], si ejectus fuerit a quocunque non recuperet per assisam noue disseisine, ut liberum tenementum, quia domino competit assisa et non villano. Si tamen dominus ipsum ejecerit, quaeritur, an contra dominum agere possit de conventione, cum prima facie non habet personam standi in judicio ad hoc, quod dominus teneat ei conventionem, videtur quod sic, propter factum domini sui, ut si agat de conventione, et dominus excipiat de servitute, replicare poterit de facto domini sui, sicut supra dicitur de feoffamento. Nec debent jura juvare dominum contra voluntatem suam, quia semel voluit conventionem, et quamvis damnum sentiat, non tamen fit ei injuria et ex quo prudenter et scienter contraxit cum servo suo, tacite renunciavit exceptionem villenagii.'
[89] The freehold would be given and still 'non recuperet per assisam no. diss. quia domino competit assisa et non villano.'
[90] See my article, 'The Text of Bracton,' in the Law Quarterly Review, i. 189, et sqq.; and Maitland, Introduction to the Note-book of Bracton, 26 sqq.