[231] A comparison of the data in the Stoneleigh Register and in the Roll is given [in App. VI.] Cf. Bract. Note-book, pl. 834: 'Legales homines de manerio de Havering.'
[232] Coram Rege, Mich. 5 Edw. I, m. 77: '(Juratores) quesiti si predicti Margeria et alii et omnes antecessores a tempore quo non extat memoria terras suas successiue de heredibus in heredes tenuerint uel ipsi aut aliquis antecessorum suorum sunt vel fuerint aduenticii, dicunt quod ignorant.'
[233] Court Rolls of King's Ripton, Augment. Off. xxiii. 94, m. 7: 'Memorandum quod concessum est Rogero de Kenlowe habendum introitum ad Caterinam filiam Thome prepositi cum uno quarterio terre in villa de Ryptone Regis pro duabus solidis in gersuma, ita tamen quod mortua dicta Katerina ille qui propinquior est heres de sanguine predicte Katerine gersumabit dictum quarterium terre secundum consuetudinem manerii et ville.' A. r. r. Edw. xxiii, m. 8, v: 'Nicholaus de Aula reddit sursum unam dimidiam acram terre ad opus Willelmi ad portam de Broucton.... Et preceptum preposito respondere de exitibus eiusdem terre quia est extraneus.... Johannes Arnold reddit sursum duas rodas terre ad opus Hugonis Palmeri.... Et preceptum est quod ponatur in seysinam, quia est de sanguine de Riptone Regis.'
[234] Court Rolls of King's Ripton, Augment. Off. xxiii. 94, m. 15: 'Curia de Kingsripton tenta die Jovis proxima post translacionem Sti. Benedicti anno r. r. E. xxixn et dom. Joh. [abb. xv. Venit] Willelmus fil. Thome Unfroy de Kingesripton et reddidit sursum in manibus senescalli totum jus quod [habuit] in illis tribus acris terre in campis de Kingesriptone quondam Willelmi capellani de eadem [villa ad opus filiorum] Rogeri de Kellawe extranei legitime procreatorum de Katerina filia Thome prepositi que est de con[dicione sokemannorum?] bondorum de Kingesripton.... Rogerus de Kellawe extraneus qui se maritauit cuidam Katerine filie Thome prepositi de Kingesripton que est de nacione et condicione eiusdem ville venit et petiit in curia nomine filiorum suorum ex legitimo matrimonio exeuntium de corpore prefate Katerine illas vi acras terre.... (Juratores dicunt) quod nichil inde sciunt nec aliquid super isto articulo presentare volunt ad presens. Et sic infecto negocio maximo contemptu domini et balliuorum suorum extra curiam recesserunt. Et ideo preceptum est balliuis quod die in ... faciant de eisdem juratis xl solidos ad opus domini.'
[235] Stoneleigh Reg., 30 (Edward II injunction): 'Et quidam forinseci qui sokemanni non sunt auctoritate sua propria et per negligenciam dicti Abbatis et conuentus, ut dicitur, a quibusdam sokemannorum illorum quasdam terras et tenementa alienaverunt. Nos igitur super premissis plenius certiorari uolentes assignavimus vos una cum his, quos vobis associaveritis, ad inquirendum qui sokemanni huiusmodi terras et tenementa ibidem alienauerunt huiusmodi forinsecis aut extrinsecis et quibus,' etc. Cf. the Statute of 1 Richard II, Stat. 1. cap. 6. It was altogether a dangerous transaction for the socmen, because they were risking their privileges thereby. It must have been lucrative.
[236] Placitorum Abbrev., p. 270 (Coram Rege, Mich. 7/8 Edw. I): 'Et eciam comperto in libro de Domesday quod non fit aliqua mencio de sokemannis set tantummodo de villanis et servis et eciam comperto per inquisicionem quod multi eorum sunt adventicii quibus tenementa sua tradita fuerunt ad voluntatem dominorum suorum ... consideraverunt quod predictus Galfridus eat inde sine die et quod predicti homines teneant tenementa predicta in predicto manerio per servilia servicia si voluerint, salvo statu corporum suorum, et quod de cetero non possunt clamare aliquod certum statum et sint in misericordia pro falso clameo.'
[237] Bract. Note-book, pl. 1237.
[238] Bracton, f. 7.
[239] Dialogus de Scaccario, i. 10: 'Post regni conquisitionem, post justam rebellium subversionem, cum rex ipse regisque proceres loca nova perlustrarent, facta est inquisitio diligens, qui fuerint qui contra regem in bello dimicantes per fugam se salvaverint. His omnibus et item haeredibus eorum qui in bello occubuerunt, spes omnis terrarum et fundorum atque redituum, quos ante possederant, praeclusa est; magnum namque reputabant frui vitae beneficio sub inimicis. Verum qui vocati ad bellum nec dum convenerant, vel familiaribus vel quibuslibet necessariis occupati negotiis non interfuerant, cum tractu temporis devotis obsequiis gratiam dominorum possedissent, sine spe successionis, sibi tantum pro voluptate (voluntate?) tamen dominorum possidere coeperunt. Succedente vero tempore cum dominis suis odiosi passim a possessionibus pellerentur, nec esset qui ablata restitueret, communis indigenarum ad regem pervenit querimonia, quasi sic omnibus exosi et rebus spoliati ad alienigenas transire cogerentur. Communicato tandem super his consilio, decretum est, ut quod a dominis suis exigentibus meritis interveniente pactione legitima poterant obtinere, illis inviolabili jure concederentur; ceterum autem nomine successionis a temporibus subactae gentis nihil sibi vendicarent.'
[240] Stoneleigh Reg., 4 a: 'Que quidem maneria existencia in possessione et manu domini regis Edwardi per universum regnum vocantur antiquum dominicum corone regis Anglie prout in libro de Domesday continetur.'