[771] Ramsey Cart. i. 401: 'Sunt in scot et in lot et in omnibus cum villata.' Spalding Priory Reg., Cole MSS. xliii. p. 283: 'Libere tenens facit fossatum maris et omnes communas ville secundum quantitatem bouatae.'

[772] Ramsey Cart. i. 398: 'Henricus le Freman solebat esse in communa villatae, ut in tallagio et similibus. Nulla inde facit.' p. 394 (a villager does not pay his part of the tallage), 'quod quidem tallagium tota villata et ad magnum ipsorum gravamen hucusque persolvit.'

[773] Glastonbury Cart., Wood MSS. i. f. 111: 'Si nul soit enfraunchi de ses ouvrages dont la ville est le plus charge.'

[774] Add. MSS. 6159, f. 25, b: 'Dominus debet invenire duos homines sumptibus suis coram eisdem justiciariis et villata de Rode sumptibus suis tres homines invenient. Et hoc per consuetudinem a tempore quo non extat memoria ut dicitur.' Cf. Domesday of St. Paul's, 15: 'Alanus filius Alexandri de Cassingburne tres virgatas pro 20 solidis et preter haec 10 acras de villata et 10 de dominico propter sectam sire et hundredi quam modo non facit.'

[775] Custumal of Bleadon, 257: 'Invenit fabrum pro ferdello domino et toti villae.'

[776] Shaftesbury Cart., Harl. MSS. 61, f. 63: 'Ibit ad scotaliam domine sicut ad scotaliam vicinorum.'

[777] Ramsey Cart. i. 425: 'Ponitur in respectu quousque videatur quomodo se gerat versus dominum abbatem et suos vicinos.'

[778] Seld. Soc. ii. 172: 'Ad istam curiam venit tota communitas villanorum de Bristwalton et de sua mera et spontanea voluntate sursum reddidit domino totum jus et clamium quod idem villani habere clamabant racione commune in bosco domini qui vocatur Hemele et landis circumadjacentibus, ita quod nec aliquid juris vel clamii racione commune in bosco predicto et landis circumadjacentibus exigere, vendicare vel habere poterint in perpetuum. Et pro hac sursum reddicione remisit eis dominus de sua gracia speciali communam quam habuit in campo qui vocatur Estfeld,' etc.

[779] Annals of Dunstable (Annales Monast.) iii. 379, 380: 'Et prior dicit, quod praedicta tenementa aliquo tempore fuerunt in seisina hominum villate de Thodingdone, qui quidem homines, unanimi voluntate et assensu, feofaverunt praedictum Simonem, praedecessorem praedicti prioris, de praedictis tenementis, tenendum eidem Simoni et successoribus suis in perpetuum. Jurati dicunt ... quod praedicta tenementa aliquo tempore fuerunt in seisina praedictorum hominum villatae de Thodingdone et quod omnes illi, qui aliquid habuerunt in praedictis duabus placiis terrae, congregati in uno loco ad quandam curiam apud Thodingdone tentam, unanimi assensu concesserunt praedicto Symoni, quondam priori de Dunstaple, praedecessori prioris nunc, praedictas placeas terrae, cum pertinentiis, tenendum eidem et successoribus suis in perpetuum, reddendo inde eisdem hominibus et eorum haeredibus per annum sex denarios temporibus falcacionis prati.'

[780] Madox, Firma Burgi, 54, f: '... statim visis litteris capiat in manum Regis maneria de Cochame et Bray, quae sunt in manibus hominum praedictorum maneriorum, et salvo custodiat, ita quod deinceps Regi possit respondere de firma praedictorum maneriorum ad scaccarium.' 54, g: 'Miramur quamplurimum quod 30s. quos monachi de Lyra de elemosyna nostra constituta singulis annis per manus ballivorum villae vestrae, antequam predictam villam caperitis ad firmam recipere.' Cf. Exch. i. 407, a, 412, b; Rot. Hundr. ii. 134: 'Benmore juxta Langport fuit de dominico domini Regis pertinens ad Sumerton ubi omnes homines domini Regis de Sumerton, Sutton, Puttem et Merne solebant communicare cum omnimodis averiis suis, set per negligenciam villanorum de Sumertone qui manerium tunc temporis ad firmam tenuerunt et Henricus de Urtiaco vetus eandem moram sibi appropriavit.'