Post uenit Willelmus et retraxit se et ideo in misericordia Pauper est. Et Iohannes dat ei III marcas et Willelmus remanet etc. Ita quod idem Willelmus ibit quocumque uoluerit. Et Iohannes quietum clamauit Willelmum de omni seruitute.

V.

[See p. 90, n. 4.]

[De Banco Roll, Michaelmas, 15 Edw. II, m. 271.]

Abbas de Sancto Edmundo attachiatus fuit ad respondendum Rogero filio Willelmi Henri homini praedicti Abbatis de manerio de Mildenhale quod est de antiquo dominico corone Anglie etc. de placito quare exigit ab eo alias consuetudines et alia servicia quam facere debent et antecessores sui tenentes de eodem manerio facere consueverunt temporibus quibus manerium illud fuit in manibus progenitorum Regis quondam Regum Anglie contra prohibicionem Regis etc. Et unde idem Rogerus per Petrum de Elyngham attornatum suum dicit quod ipse et antecessores sui et quilibet tenens unum messuagium et quindecim acras terre cum pertinenciis in eodem Manerio sicut idem Rogerus tenet tempore quo Manerium illud fuit in manibus Sancti Edwardi Regis quondam Regis Anglie progenitoris Domini Regis nunc tenuit tenementa sua per fidelitatem et servicium inveniendi unum hominem ad tenendum vel fugandum carucam Domini singulis diebus anni quando caruce arare consueverunt tantum pro omni servicio et habere consuevit carucam Domini qualibet altera septimana singulis annis per diem Sabbati ad terram suam propriam arandam vel carucam illam aliis locandam et similiter sextam partem vesture unius acre ordei et medietatem vesture unius rode frumenti de melioribus tempore messis et prandium suum ad nonam singulis annis per sex dies in anno in aula Domini sumptibus ejusdem Domini scilicet in diebus Sancti Michaelis, Omnium Sanctorum, Natalis Domini, Purificacionis Beate Marie, Pasche et Pentecostes et oblacionem suam singulis annis per quatuor dies in anno scilicet in diebus Natalis Domini, Purificacionis Beate Marie, Pasche et Assumpcionis Beate Marie Virginis scilicet quolibet die unum denarium et per hujusmodi certas consuetudines et servicia ipse et omnes antecessores sui tenementa quae ipse modo tenet tenuerunt a tempore quo non exstat memoria usque ad tempus istius Abbatis quod idem Abbas praeter praedicta servicia exigit ab eo singulis vicibus quibus aliquis Abbas est de novo creatus finem ei praestandum pro capa sua ad voluntatem suam et pro filiis et filiabus suis maritandis et pro terris suis dimmittendis et pro ingressu habendo in hereditatem suam post obitum antecessoris sui finem similiter ad voluntatem suam ac idem Rogerus die Jovis proxima ante festum Apostolorum Simonis et Jude anno regni Domini Regis nunc quartodecimo apud Sanctum Edmundum in praesencia Thome de Wridervill Roberti Tillote Philippi de Wangeford Roberti de Lyvermere et aliorum liberasset praedicto Abbati breve Regis de prohibicione et ei inhibuisset ex parte Domini Regis ne idem Abbas exigeret ab eo alias consuetudines et alia servicia quam ipse et antecessores sui tenentes de eodem Manerio facere consueverunt temporibus quibus Manerium illud fuit in manibus progenitorum Regis quondam Regum Anglie. Idem Abbas spreta regia prohibicione praedicta nihilominus postmodum exigit ab eo praedicta superonerosas consuetudines et ad ea sibi facienda per graves et intollerabiles districciones distringit quominus terram suam excolere potest unde dicit quod deterioratus est et dampnum habet ad valenciam centum librarum. Et inde producit sectam etc.

Et Abbas per Willelmum de Bakeham attornatum suum venit. Et dicit quod non debet praedicto Rogero ad hoc breve nec ad aliquod aliud breve respondere. Quia dicit quod idem Rogerus est villanus ipsius Abbatis et villanus ecclesie sue Sancti Edmundi. Et quod ipse seisitus est de ipso tanquam de villano suo unde petit judicium etc. Et Rogerus dicit quod ipse est homo ipsius Abbatis de Manerio de Mildenhale quod est de antiquo dominico corone Anglie. Et quod Mildenhale sit de antiquo dominico Corone Anglie paratus est verificare per librum Domesday. Et super hoc inspecto libro praedicto comperta sunt in eodem verba subscripta.—Suffolk—Inter terras Stigandi quas Willelmus Denvers servat in manu Regis.—Lacforde Hundred. Mildenehalla dedit Rex Edwardus Sancto Edmundo et post tenuit Stigandus sub Sancto Edmundo in vita Regis Edwardi pro manerio xij carucate terre tunc et post xxx uillani modo xxxiij. Tunc viij. Bordarii post et modo xv. semper xvj. servi semper vj caruce in dominio et viij caruce hominum et xx acre prati ecclesia xl acrarum et j molendinum et iij piscaciones et dimidiam xxxj eque silvatice xxxvij averia et lx porci et Mille oves et viij socemanni xxx acrarum semper dimidia caruca. Huic iacet i bervita—Et quia ex verbis praedictis videtur Curie quod Mildenhale est de antiquo dominico corone etc. dictum est praedicto Abbati quod respondeat quod sibi viderit expedire etc.

Et Abbas dicit sicut prius quod praedictus Rogerus est villanus suus et ecclesie sue praedicte et quod ipse seisitus est de ipso ut de villano suo et quod ipse et omnes Abbates de Sancto Edmundo praedecessores ipsius Abbatis ex tempore quo non extat memoria seisiti fuerunt de ipso Rogero et antecessoribus suis ut de villanis suis talliando ipsos alto et basso pro voluntate sua et faciendo de ipsis praepositos et messores suos et capiendo ab eis merchetum pro filiis et filiabus suis maritandis et finem pro terris suis dimittendis et pro ingressu habendo in terris et tenementis post mortem antecessorum suorum ad voluntatem ipsorum Abbatum. Et hoc paratus est verificare etc.

Et Rogerus dicit sicut prius quod ipse est homo de antiquo dominico corone Anglie de praedicto Manerio de Mildenhale et quod ipse et omnes antecessores sui a tempore quo non exstat memoria tenuerunt tenementa sua praedicta de praedecessoribus praedicti Abbatis et de progenitoribus Domini Regis Regum Anglie quondam Dominis ejusdem Manerii per praedicta certa servicia et consuetudines in narracione sua superius contenta absque hoc quod praedecessores praedicti Abbatis fuissent seisiti de ipso Rogero aut antecessoribus suis ut de villanis suis talliando ipsos alto et basso vel faciendo de ipsis praepositos et messores aut capiendo de ipsis incertas consuetudines et servicia sicut praedictus Abbas dicit. Et hoc petit quod inquiratur per patriam. Et praedictus Abbas similiter Ideo praeceptum est Vicecomiti quod venire faciat hic a die Pasche in tres septimanas xij etc. per quos etc. et qui nec etc. ad recognicionem etc. Quia tam etc.

[See p. 97, n. 2.]

The Mildenhall trial just quoted may serve as an instance of litigation between lord and tenant of a manor in ancient demesne, when it took place before the Royal Courts. The Rolls of King's Ripton, Hunts, now published by Prof. F.W. Maitland, for the Selden Society, give an insight into the working of the Manorial Court itself when it had to decide between lord and tenant in a question of right ([pp. 118 et sqq.]). Jane the daughter of William of Alconbury claims eight acres of land against the Abbot of Ramsey, lord of the manor. He does not choose to answer at once and takes advantage of all the procrastinations usual in such matters. Three times he gets summoned and does not appear; the Court proceeds to distrain him and after three distraints he essoins himself three times before making up his mind to answer by attorney and to ask a view of the land. Pleadings follow in the usual course, and ultimately a sworn inquest has to decide on the question whether the plaintiff was of full age at the time of a transaction through which the land claimed came into the hands of the Abbot. The point is, that the lord of the Manor is placed entirely on the same footing in regard to the action of his tenant as any other suitor.