5. TE per orbem terrarum sancta confitetur ecclesia:
Patrem immensae majestatis.
Venerandum tuum verum et unicum Filium.
Sanctum quoque Paracletum Spiritum.
6. TU Rex gloriae, Christe: TU Patris sempiternus es Filius.
7. TU ad liberandum suscepturus hominem non horruisti Virginis uterum:
TU devicto mortis aculeo aperuisti credentibus regna caelorum.
8. TU ad dexteram Dei sede(n)s in gloria Patris:
Judex crederis esse venturus.
9. TE ergo quaesumus famulis tuis subveni quos pretioso
sanguine redemisti:
Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria munerari.
10. Salvum fac populum tuum Domine et benedic haereditati tuae[3]:
et rege eos et extolle illos usque in aeternum[3].
11. PER SINGULOS DIES BENEDICIMUS TE[4]: ET LAUDAMUS NOMEN TUUM IN SAECULUM ET SAECULUM SAECULI[4].
12. Dignare Domine die isto sine peccato nos custodire:
miserere nostri Domine, miserere nostri[5].
13. Fiat misericordia tua Domine super nos quemadmodum
speravimus in TE[6]:
in TE Domine speravi, non confundar in aeternum[7].
[1] Isaiah ix. 6. [2] Isaiah vi. 3, cf. Rev. iv. 8. [3] Psalm xxviii. 9. [4] Psalm cxlv. 2. [5] Psalm cxxiii. 3. [6] Psalm xxxiii. 22. [7] Psalm xxxi. 1 and lxxi. 1.