2. Ut, quod de mea re huc veni, rite venerim.

3. Measque hic ut gnatas, et mei fratris filium

4. Reperire me siritis: Di, vostram fidem!

5. Quæ mihi surruptæ sunt, et fratris filium:

6. Sed hic mihi antehac hospes Antidamas fuit.

7. Eum fecisse aiunt, sibi quod faciendum fuit.

8. Ejus filium hic esse prædicant Agorastoclem:

9. Deum hospitalem et tesseram mecum fero:

10. In hisce habitare monstratum est regionibus.

11. Hos percunctabor, qui huc egrediuntur foras.