Dicam tibi:

Ut id ostenderem, quod te isti facilem et festivum putant,

Id non fieri ex vera vita, neque adeo ex æquo et bono;

Sed assentando atque indulgendo et largiendo, Micio.

Nunc adeo, si ob eam rem vobis mea vita invisa, Æschine, est,

Quia non justa, injusta, prorsus omnia omnino obsequor;

Missa facio; effundite, emite, facite, quod vobis lubet.

Sed si id voltis potius, quæ vos propter adulescentiam

Minus videtis, magis impense cupitis, consulitis parum,

Hæc reprehendere et corrigere quam, obsecundare in loco;