Ecce in senecta ut facile labefecit loco

Viri excellentis mente clemente edita

Submissa placide blandiloquens oratio!

Etenim ipsi Dii negare cui nihil potuerunt,

Hominem me denegare quis possit pati?

Ergo bis tricenis actis annis sine nota

Eques Romanus lare egressus meo

Domum revertas mimus; Nimirum hoc die

Uno plus vixi mihi quam vivendum fuit

Fortuna, immoderata in bono æque atque in malo,