20. "Si quis delinquens in foresta nostra capietur, pœnas luet secundum modum & genus delicti.

Ealderman. 21. "Pœna & forisfactio non vna eadémq; erit liberalis (quem Dani Ealderman vocant) & illiberalis: domini & serui: noti & ignoti: nec vna eadémq; erit causarum tum ciuilium tum criminalium, ferarum forestæ, & ferarum regalium: viridis & veneris tractatio: nam crimen veneris ab antiquo inter maiora & non immeritò numerabatur: viridis verò (fractione chaceæ nostræ regalis excepta) ita pusillum & exiguum est, quòd vix ea respicit nostra constitutio: qui in hoc tamen deliquerit, sit criminis forestæ reus.

22. "Si liber aliquis feram forestæ ad cursum impulerit, siue casu, siue præhabita voluntate, ita vt cursu celeri cogatur fera anhelare, decem solidis regi emendet, si illiberalis dupliciter emendet, si seruus careat corio.

23. "Si verò harum aliquot interfecerit, soluat dupliciter & persoluat, sitque pretij sui reus contra regem.

Staggon or Stagge. 24. "Sed si regalem feram, quam Angli Staggon appellant, alteruter coegerit anhelare, alter per vnum annum, alter per duos careat libertate Frendlesman. naturali: si verò seruus, pro vtlegato habeatur, quem Angli Frendlesman vocant.

25. "Si verò occiderit, amittat liber scutum libertatis, si sit illiberalis careat libertate, si seruus vita.

26. "Episcopi, abbates, & barones mei non calumniabuntur pro venatione, si non regales feras occiderint: & si regales, restabunt rei regi pro libito suo, sine certa emendatione.

27. "Sunt aliæ (præter feras forestæ) bestiæ, quæ dum inter septa & sepes forestæ continentur, emendationi subiacent: quales sunt capreoli, lepores, & cuniculi. Sunt & alia quàm plurima animalia, quæ quāquam infra septa forestæ viuunt, & oneri & curæ mediocrium subiacent forestæ, Bubali olim in Anglia. tamen nequaquā censeri possunt, qualia sunt bubali, vaccæ, & similia. Vulpes & lupi, nec forestæ nec veneris habentur, & proinde eorum interfectio nulli emendationi subiacet. Si tamen infra limites occiduntur, fractio sit regalis chaceæ, & mitiùs emendetur. Aper verò quanquam forestæ sit, nullatenus tamen animal veneris haberi est assuetus.

28. "Bosco nec subbosco nostro sine licentia primariorum forestæ nemo manum apponat, quòd si quis fecerit reus sit fractionis regalis chaceæ.