[110] Vir bonus est qui prodest quibus notest, nocet autem nemini. P. Scalig. Ne pigeat evangelicum ministrum, ægrotum visitare, venio aliquo recreare, familicum cibario saltem pane pascere, nudum operire, pauperem, cui non est adjutor, à divitum calumniis et potentia eripere, pro afflictis principem magistratumve convenire: rem familiarem consilio augere, morientibus sedulo et benigne astare, lites et dissidia componere, &c. Acosta, 1. 4. c. 18. p. 418.
[111] Some think they merit by curing the hurts which they have caused themselves. Sed nequitia est, ut extrahas mergere, evertere ut suscites, includere ut emittas. Non enim beneficium injuriæ finis; nec unquam id detraxisse meritum est, quod ipse qui detraxit intulerat. Senec. de Benef.
[112] "Sell all and give to the poor, and follow me." But sell not all, except thou follow me: that is, except thou have a vocation, in which thou mayest do as much good with little means, as with great. Lord Bacon's Essay 13.
[113] Absurdum est unum laute vivere, cum multi esuriunt. Quanto enim gloriosius est multis benefacere, quam magnifice habitare? Quanto prudentius in homines quam in lapides, et in aurum impensas facere. Clem. Alexand. 2. Pædag. 12.
[114] Nobilius et præstantius est charitatem exercere in Deo, quam virtutes propter Deum. Charitas compendiosissima ad Deum via est per quam celerrime in Deum pervenitur; nec sine charitate aliqua virtus supernaturaliter homini sapit: charitas enim forma omnium virtutum est. Per hoc charitatis exercitium, homo ad tantam sui abominationem venit, ut non solum seipsum contemnat, verum etiam se ab aliis contemni æquo animo ferat; imo etiam ab aliis contemptus gaudeat.—Thaulerus, flor. c. 7. p. 114.
[115] Austin, (Tract. 9. in John,) having showed that among men, it maketh no one beautiful to love one that is beautiful, saith, Anima nostra fœda est per iniquitatem: amando Deum pulchra efficitur: qualis amor qui reddat pulchrum amantem? Deus semper pater est: amavit nos fœdos, ut ex fœdis faceret pulchros: pulchri erimus amando eum qui pulcher est. Quantum in te crescit amor, tantum crescit pulchritudo; quia ipsa charitas animæ pulchritudo est.
[116] O orator, in tua oratione plus dilige Deum quam teipsum et alia: et si hoc facis, justus es et prudens, et de charitate et sanctitate habituatus: Qui habitus est amicus tuus in oratione—O Orator! quando orabis pro commissis, justitiam, Dei tecum teneas diligendo; non autem odiendo: quia si sic, misericordia Dei non posset esse tua amica, eo quia injustus esset; et tuus habitus esset crudelis et à spe et charitate prolongatus et tuum amare in odire esset perversum, de quo odire esset in æternum habituatus. Raim. Lullius, Arte Magna de Applic. cap. 114. p. 557, 558.
[117] Read Julian Toletan. his Prognosticon. Si in cœlis fidelibus hæc servatur hæreditas, frivola quædam et tepida proferunt aliqua, putantes eam se percipere in terrena Jerusalem; mille annis existimant esse deliciarum præmia proprietate recepturos: qui interrogandi sunt, quomodo astruant delicias corporales, dum dicatur hanc hæreditatem nec corrumpi posse nec marcescere. Didymus Alexand. in Petr. 1. cont. Millenar.
[118] Of the nature of affiance and faith, I have written more fully in my Disputation with Dr. Barlow, of Saving Faith.
[119] SOLA fide Deo SOLI constanter adhaere. A SOLO cunctis eripiere malis. Peucerus his Distich, in his ten years' imprisonment. Scult. Curric. p. 22.