FIDES, QUAE SOLA JUSTIFICAT,

NON EST SINE SPE ET DILECTIONE.

Nam neque tam sola est. O quis male censor amarus
Jam socias negat in mutua sceptra manus?
Deme Fidem; nec aget, nec erit jam nomen Amoris:
Et vel erit, vel aget quid sine Amore Fides?
Ergo, Amor, i, morere; i, magnas, Puer alme, per umbras5
Elysiis non tam numen inane locis.
O bene, quod pharetra hoc saltem tua praestat et arcus,
Ne tibi in extremos sit pyra nulla rogos!
O bene, quod tuus has saltem tibi providet ignis,
In tu quas possis funera ferre faces!10
Durus es, ah, quisquis tam dulcia vincula solvis;
Quae ligat, et quibus est ipse ligatus Amor.
O bene junctarum divortia saeva sororum,
Tam penitus mixtas quae tenuere manus!
Nam quae, tam varia, in tam mutua viscera vivunt?15
Aut ubi, quae duo sunt, tam prope sunt eadem?
Alternis sese circum amplectuntur in ulnis:
Extraque et supra, subter et intus eunt.
Non tam Nympha tenax, Baccho jam mista marito,
Abdidit in liquidos mascula vina sinus.20
Compare jam dempto, saltem sua murmura servat
Turtur, et in viduos vivit amara modos.
At Fidei sit demptus Amor; non illa dolebit,
Non erit impatiens aegraque; jam moritur.
Palma, marem cui tristis hyems procul abstulit umbram,25
Protinus in viridem procubuit faciem?
Undique circumfert caput, omnibus annuit Euris;
Siqua maritalem misceat aura comam:
Ah misera, expectat longum, lentumque expirat,
Et demum totis excutitur foliis.30
At sine Amore Fides nec tantum vivere perstat,
Quo dici possit vel moritura Fides.
Mortua jam nunc est: nisi demum mortua non est
Corporea haec, anima deficiente, domus.
Corpore ab hoc Fidei hanc animam si demis Amoris,35
Jam tua sola quidem est, sed male sola Fides.
Hectore ab hoc, currus quem jam nunc sentit Achillis,
Hectora eum speres quem modo sensit herus?
Tristes exuvias, Oetaei frusta furoris,
Vanus, in Alcidae nomen et acta vocas?40
Vel satis in monstra haec, plus quam Nemeaea, malorum
Hoc Fidei torvum et triste cadaver erit?
Immo, Fidem usque suos velut ipse Amor ardet amores;
Sic in Amore fidem comprobat ipsa Fides.

ERGO:

Illa Fides vacua quae sola superbiat aula,45
Quam Spes desperet, quam nee amabit Amor;
Sola Fides haec, tam misere, tam desolate
Sola, quod ad nos est, sola sit usque licet.
A sociis quae sola suis, a se quoque sola est.
Quae sibi tam nimia est, sit mihi nulla Fides.50

NOTE.

In line 10 we have corrected an evident but long-continued misprint in the original text of 'In tu aquas' by reading 'In tu quas,' and translate accordingly. G.

TRANSLATION.

FAITH, WHICH ALONE JUSTIFIES,