XIX.
Wilhelmus Danus.
1394 Cathedram adit. Moritur.

XX.
Arnerus.
Hic cognomento fuit Milldur. i. liberalis. Gessit vna pæfecturam
Islandiæ tertius: Episcopatum Schalholtens. & vice Episcopatum
Holensem.
1420 Obijt.

XXI.
Ionas Gerichso.

1432 Suecus siue cognomento siue natione præest Ecclesiæ Schalholtensi: ac posteà ob quædam nimis audacter tentata, à quodam Thorualdo de Modruvallum (vt fama est) captus, & aligato ad collum saxo in amne Schalholtensi, qui à ponte nomen habet, viuus submersus & strangulatus est.

XXII.
Gosuinus.
1445 Præest Ecclesiæ Schalholtensi.

XXIII.
Sueno.
1472 Dictus sapiens præest.

XXIV.
Magnus Riolphi F.
1489 Præest.

XXV.
Stephanus.
1494 Cathedram adit.
Deinde Godtschalco episcopo Holensi, qui crudelis nomen meritus
esse videtur, Synchronos similem cum illo clementiæ & iusticiæ
laudem reportauit.
1519 Moritur: aut circiter.

XXVI.
Augmundus.
Eligitur anno obitus Stephani
1522 Cathedram adit.
Hoc episcopo, prefectus regius cum comitibus aliquot Scalhotiam
inuitatus, in ipso conuiuio à coniuram quibusdam interfectus est,
eò quòd impiè passim in incolas & bona ipsorum grassatus esset.
Augmundus vcro tanquam istius cædis author, quanquam se iuramento
purgarat in Daniam transuectus, Obijt.

XXVII. Gysserus. 1540 Eligitur viuente Augmundo 1541 Cathedram adit, Papisticarum traditionum abrogator circa coniugium 1544 sacerdotum: Eius nuptiæ Schalholtiæ celebratæ.