XIV.
Ionas Erici F. cognomento Skalle
1358 Cathedram Holensem aditurus venit in Islandiam. Hic Ionas, olim in
Grondlandiæ Episcopatum Gronlandis ordinatus, à Pontifice Romano
Episcopus impetrauit, vt liceret sibi Episcopatum Holensem adire, qui
1356 tunc temporis vacabat. Vnde cum confirmationem huius dignitatis
ac munerus, à Pontifice acceptam, veniens non proferret, apud
Presbyteros dioecesis Holensis, suspectæ fidet esse coepit.
Quare abijsdem in Noruagiam relegæus est, vt ea res arbitrio
Regis componeretur. Rege igitur ipsius partibus fauente
Cathedram Holensem obitnuit.
1391 Moritur.
XV.
Petrus.
Ordinatur, quo anno prædecessor rebus mortalium exemptus est.
1392 Cathedram adit Holensem.
Moritur.
XVI.
Ionas Wilhelmus.
1432 Anglus, siue genere, siue cognomine, præfuit Ecclcsiæ Holensi.
XVII.
Godschalcus.
1457 Moritur.
XVIII.
Olaus Rogwaldi F.
1458 Prædicti Godschalchi ex sorore nepos, vterque Noruagus, eligitur. 1497 Moritur.
XIX.
Godschalcus.
De mortus Olai nepos ex fratre, et ille Noruagus, eligitur eodem
anno quo patruus decessit.
1500 Cathedram adit, ac per totos 20. annos multos ex subditis duriter
exercuisse fertur.
Anno 1520. cum inter pocula et voluptates conuiuales versaretur
audirétque obijsse Ionam Sigismundum, quem cum vxore et liberis
multos annos crudelissimè vexauerat, in subitum morbum repentè
incidit, et sic paulò post, eam, qua in tota vita in miseros
subditos vsus est vim cum miserabili morte commutauit.
XX.
Ionas Aræsonius.
1525 Cathedram adit: etiam hic papisticarum superstitionum vltimus et
acerrimus assertor. Qui, cum Gyssero et Martino episcopus
Schalhotiæ acriter resisteret, à pientiss. Rege Christiano
1548 tertio iubetur sub poena exilij protinus in Daniam aduentare.
1550 Sed hoc neglecto, captum Martinum Schalholtiæ Episcopum custodiæ
mandauit. Tandem et ipse à viro quodam magni nominis, quem
prius vt fertur, lacessiuerat, captus, ac Schalholtiam adductus,
ibidem cum filijs duobus, authoritate regij præfecti, capitis
1551 supplicio affectus est. In cuius vltionem, non multò post
præfectus ille regius, cum socijs aliquot, à quibusdam sicarijs,
decollatorum olim famulis, nefarie occisus est.