Hæc sunt et sequentia, quæ Krantzius suo Munstero præmansa, in os ingessit, adeò vt Munstero non opus fuent ea vel semel masticare, quod ex collatione vtriusque patet. Munsterus enim hæc opprobria, vt ex Krantzij in suam Noruegiam præfatione hausta deglutierat, ita eadem cruda lib. 4. Cosmographiæ capit. 8. in gentem nostram euomit. Quæ hactenus fuerunt, etsi satis grauia sunt, tolerabiliora tamen erant. Hoc verò commentum malignissimum, et quæ sequentur, non facilè est sine stomacho præterire. Nostrum igitur est, etiam hîc veritatem asserere, et mendacium in Authoris caput retorquere.

Tecto: Primùm igitur quod de commum tecto (vti etiam de victu et statu) cum iumentis dicunt, falsum et erroneum clamamus, teste non modò re ipsa, si quis id hodiè perquirere volet: Sed etiam multorum extraneorum, qui aliquot apud nos annos egerant, et veritati plus quam gentem nostram calumniandi affectui tribuunt, experientia; qui ipsi domos et habitationes nostras viderunt, et norunt in singulis prædijs seu villis, multas esse distinctas domus: nempe in abiectissimis et vilissimis 7. vel 8. in maioribus, nunc decem, nunc 20. In maximis, nunc 40, nunc 50; quæ vt plurimùm, et tecto et parietibus distinctæ, vni possessori vel domino, rarò duobus aut tribus, rarissimè pluribus inseruiunt, ac vsibus quotidianis et domesticis sufficiunt. Vnde facilè intelligis, Lector, quàm verè eodem tecto cum iumentis vtantur Islandi, cum singuli rustici in hac domuum varietate, peculiaria bouilia, ouilia, equitia, agnilia, debitis interuallis dissita habeant, quæ serui, quoties opus est, petunt, vnde rursus habitationem subinde repetunt.

Quòd autem quidam in mappa Islandiæ de prouinca Skagefiord annotauit, sub eodem tecto homines, canes, sues et oues, viuere, partim falsum, partim minimè mirandum est. De ouibus quidem, vt iam dictum est, et præcipuè suibus (cum illa prouincia sues non habeat) falsum: De canibus haud mirum, cum illis nec regum aulæ caruerint nec hodiè careant, vt nimis omnibus est notum. Sed de canibus paulò post Sect 7. huius.

Victu. An iumentorum pabula possint commodè victus appellatione contineri, meritò dubitauerim. Cùm Doletus, Ciceronis interpretem agens, dicat: Victum, inquit, cum iureconsultis, ita exponemus, vt victus verbo contineantur, quæ esui, potui, cultuique corporis, quæque ad viuendum homini sunt necessana. Et Vlpianus, de verborum significat. Ijsdem verbis victum definit. Hoc loco verò Authores illi, etiam iumentorum pabula, victum appellant.

Cæterum videamus quomodo hîc eluceat veritatis et candoris præstantia. Iumenta non habemus præterquam equos et boues: His gramina et foenum (nisi vbi foeni inopia obrepit) pabulum, aqua potum præbet. At hi ipsi scriptores fatentur, Islandos piscibus, butyro, carnibus, tum bubulis, tum ouillis, etiam frumento, licet pauco et aduentitio viuere. Non igitur cibum habent cum brutis communem, quod tamen ijdem his verbis asserunt. Communi victu gaudent cum iumentis: Quod quid sit Munstero, ipse paulò superius haud obscurè docuit. Islandia, innquit, populos multos continet, solo pecorum pastu, et nunc captura piscium victitantes. Quid autem est pecorum pastus, aliud, quàm pecorum cibus? ait Doletus: nisi Munsterus fortè pecorum pasium, ipsa pecora ad pastum hominum mactata appellet: cui, vt existimo, vsus Romanorum refragatur, qui, vt homines vesci, ita pecora pasci docuit: hominúmque victum pecorum autem, pastum et pabulum vocari iussit. An verò existimem tam dementes fuisse Munsterum et Krantzium vt senserint Islandos graminibus et foeno viuere? Quo miseriæ Nabuchodonozor, diuinæ vltionis iugum subiens redactus est Dani 4. 30. Facilè dabimus multa, quibus homines, non modò nostrates, sed vestrates quoque vescuntur, iumenta et pecora fortè non reijcere, si familiari pabulo destituantur. Vt equi frumento et panibus hordeaceis pascuntur: ijdem lac (quemadmodum etiam vituli et agni) et cereuisiam, si offeratur bibunt, et quidem auidè. Sed et canes quævis fercula et cibaria deuorant. An idcircò quisquam dicet, homines communi victu cum canibus et iumentis gaudere?

Iam quæcunque famis grassantis tempore contigere pro vniuersali gentis alicuius consuetudine in historiam referri non debent. Vt non licet nobis de extraneis scribere huius aut illius terræ populos canum murium aut felium vsu victitare solitos, etsi fortè fame siue obsidione, siue alioqui annonas charitate inualescente immissa, id factitarint.

Potum autem interdum esse multis cum iumentis communem non magnoperè contraibimus: nempè aquam limpidissimam, naturalem ilium potum omnibus animantibus à Deo creatum quem etiam ex parte, medicinæ consulti comendant, imò nec patres Hebræi nec ipse Seruator noster fastidiebat.

Ad amictum verò quod attinet, (Nam et amictum victus vocabulo comprehendimus) nequaquam hic cum iumentis communis est. Illa enim pilis et villis natura (quod Munsterum et Krantzium nouisse iurarim) vestiuit: homines, alioqui nudi, pannis corpus induere necesse habent. Hæc indumenta, quæ quidem Islandia suppeditat, ex lanis ouium conficiuntur. Sed non cogitaram ideò recte dici, amictum esse nobis cum ouibus communem siue eundem. Vtuntur etiam extranei pannis ex ouilla lana confectis, licet artificio subtiliore. Sed de indumentis nihil: Stultum enim est, ex eo laudem vel superbam æstimationem quærere quod naturæ nostræ infirmitatem arguit.

Statu. Restat ille status quem cum brutis habere communem dicimur. Qui qualis aut cuiusmodi sit, aut eum esse velint nostri scriptores, certè non facilè assequor. Status inquit Doletus est vel corporis, vel causarum vel ordinis et conditionis. Certè alium esse statum nostri corporis quàm iumentorum (nam præter duos pedes etiam manus habemus et corpore ac vultu sursum erecto incedimus) alium item ordinem et conditionem nostram ducimus. Illi boni viri si id de se aut alijs cognitum habent fateantur. Nos hæc tam vana et in Deum creatorem nostrum tam contemptibilia irridemus, nec prolixiore tractatu dignamur.

[Sidenote: Occasi harum fabularum.] Cæterum quia nostrum est nec amori patriæ, nec vlli rei tantum tribuere, quin plus semper et vbique veritati largiamur: Dicam quid sit quod huic infami scriptorum conuicio occasionem fortè dederit.