Scilicet, quia nihil cum Amaricino, sui:
Nec porci diuina vnquam amarunt: quod sanè metuo ne nimis verè de hoc conuiciatore dicatur, id quod vel ex his vltimis duabus obiectionibus constare poterit.
Verùm enimuerò cùm ipse suarum virtutum sit testis locupletissimus, nos Lectorem eius rei cupidum ad ipsius hoc opus Poëticum remittimus, quod is de Islandia composuit, et nos tam aliquot proximis distinctionibus examinauimus: cuius maledicentiæ et foeditatis nos hic pro ipso puduit; ita, vt quæ is Satyrica, at quid Satyrica? Sathanica, inquam, mordacitate et maledicentia in nostram gentem scribere non erubuit, nos tamen referre pigeat: Tanta eius est et tam abominanda petulantia, tam atrox calumnia. DEVS BONE: Hoc conuiciorum plaustrum (paucissima namque attigimus: Nolui enim laterem lauare, et stulto, vt inquit ille sapientissimus, secundum stultitiam suam respondere, cum in ipsius Rhythmis verbum non sit quod conuicio careat) qui viderit, nonne iudicabit pasquilli istius autorem hominem fuisse pessimum, imò fæcem hominum, cum virtutis ac veritatis contemptorem, sine pietate, sine humanitate?
Sed hîc meritò dubitauerim, peiusne horum conuiciorum autor de Islandis meritus sit, an verò Typographus ille Ioachimus Leo (et quicunque sunt alij, qui in suis editionibus, nec suum nec vrbis suæ nomen profiteri ausi sunt) qui illa iam bis, si non sæpius Typis suis Hamburgi euulgauit. Hoccine impunè fieri sinitis, ô senatus populusque Hamburgensis? Hanccine statuistis gratiam deberi Islandiæ, quæ vrbi vestræ iam plurimos annos, exportatis affatim nostratium quibusuis commodis, pecudum, pecorumque carnibus butyro et piscium copia quotannis, penè immodica, quædam quasi cella penuaria fuit? [Sidenote: Vrbes Angliæ commercia olim in Islandia excercentes.] Sensere huius Insulæ commoda etiam Hollandiæ olim et Angliæ vrbes aliquot: Præterea Danis, Bremensibus, et Lubecensibus cum Islandis commercia diu fuerunt. Sed a nullis vnquam tale encomium, talem gratiam reportarunt, qualis hæc est Gregoriana calumnia: In vestrâ, vestrâ inquam vrbe, nata, edita, iterata, si non tertiata: quæ alias nationes, quibus Islandia vix, ac ne vix quidem, nomine tenus, alioqui innotuerat, ad huius gentis opprobrium et contemptum armauit: quam à ciue vestro acceptam iniuriam, iam 30. annos, et plus eò, Islandia sustinet. Sed etiam, inscio magistratu, eiusmodi multa sæpè fiunt: Neque; enim dubitamus, quin viri boni eiusmodi scripta famosa indignè ferant, et ne edantur, diligenter caueant: cum tales editiones pugnent cum iure naturali: Ne alteri facias, quod tibi factum non velis: Et Cæsareo, de libellis famosis: in quo irrogatur poena grauissima ijs, qui tales libellos componunt, scribunt, proferunt, emi vendiue curant, aut non statim repertos discerpunt.
Cæterum iam tandem receptui canamus: Nosque ad te, Islandia parens carissima, quàm nec paupertas, nec frigora, nec id genus incommoda alia, quamdiu Chnsto hospitia cupidè et libenter exhibere non desistis, inuisam fecient conuertamus: Vbi te primùm ad id quod modò diximus, nempè serium et ardens studium ac amorem DEI, et diuinæ scientiæ, nobis in Christo patefactæ, totis viribus hortamur: vt vni huic cuncta posthabeas, doctrinæ et verbi cupiditate flagres: Sacrum ministerium et ministros, non parum cures, non contemnas aut odio prosequeris: sed reuerearis, foueas, ames. Contra facientes, pro impijs et profanis habeas: vt omnia ad pietatis et honestatis præscriptum geras, in vita priuata et communi, vt huic status et ordines Ecclesiastici et Politici, in vniversum obtemperent: In vtroque vitæ genere ab illi amussi seu norma æqui et boni dependeas, et cæteros qui pertinacia ac impietate ab ea deflectunt, auersens, quos æquum est poenis condignis affici, id quod magistratur curæ futurum non diffidimus. In pritmis verò nullos nisi spectatæ fidei et probitatis viros, quique ad istas virtutes, reliquas huc pertinentes coniungant, ad gubernacula admittas, qua ratione reliquis incommodis ritè occurritur Res ista enim, si probe curetur, vt videlicet, qui munus publicum gerunt, ex bonis omnibus optimi quique deligantur, improbi et huic rei inepti, procul inde arceantur, subditorum conditio, longè erit optatissima: vita et mores tantò magis laudabiles sequentur: pietas et honestas tantò erunt illustriores. At verò si secus fiat. si Pastores Ecclesiarum suo muneri, vel vita vel doctrina non respondeant, si ad administrationem politicam promiscuè admittantur, quicunque eò propria leuitate, ambitione vel auaritia et contentione honoris, ruunt: si ijdem criminum aut improbitatis, vel suspecti vel conuicti sint, aut suspectorum et conuictorum protectores, vel ijsdem illicite indulgentes, quis tuus quæso demum futurus est status? quæ facies? quæ conditio? Certe longe omnium miserrima. Nec enim alio pacto citius ad ruinam et interitum tuum appropinquabis, quàm si istis te regendam commiseris, qui quod in ijs est, licet sint et ipsi ex tuis, iugulum tuum, propter emolumenta priuata, et odia latentia, quotidiè petere contendunt/ Quamobrem (ne ista pluribus agam) quanti intersit, vt hæc probè curentur, facile, ô Patria, intelligis.
Sed dum hæc tuis auribus à me occinuntur, utinam gemitus meos altissimos, qui sub hac ad te Apostrophe latent, Serenis simæ Regiæ Maiestatis aures exaudiant, apud quam ego pro te ita deploro damna publica, quæ ea de causa exoriuntur maximè, quòd patria nostra à regia sede, et conspectu, tantò interuallo sit remota, vt multi propterea tantò sibi maiorem sumant licentiam, et impunitatem securius promittant. Cæterum ista numini iustissimo, quod æquis omnia oculis aspicit, committenda ducimus.
Reliquum est, ô patria, vt studium in te nostrum, eo quo speramus animo i. comi et benigno, suscipias: quod quamuis minimè tale est, quale optaremus, tamen cum VELLE SIT INSTAR OMNIVM, nolui idcirco desistere, quod pro tuo nomine, tua dignitate, tua innocentia pugnare me satis strenuè diffiderem. Quin potius, quicquid id est si modò quicquam est et quantulumcunque tandem, quod ad tui patrocinium pro mea tenui parte afterre possem, nequaquam supprimendum putaui nec enim illos laudare soleo,
Qui, quod desperent inuicti membra Glyconis,
Nodosa nolunt corpus prohibere Chiragra.
Me sanè, si hæc commentatiuncula non erit tibi aut mihi dedecori, operæ nequaquam poenitebit. Quod si ad laudem vel aliquale patrocinium tui aliquid faciat, operam perdidisse haud videbor. Sin verò alios alumnos, meos conterraneos, arte et industria superiores, ad causam tuam, vel nunc, vel in posterum suscipiendam, hoc conatu tenello excitauero, quid est cur operæ precium non fecisse dicar? quibus scribentibus, licet mea fama in obscuro futura est, tamen præstantia illorum, qui nomini officient meo, me consolabor: Nam etsi famæ et nominis cura surnma esse debett maior tamen patriæ; cuius dignitate salua et incolumni, nos quoque saluos et incolumes reputabimus.
Scripsi Holis Hialtædalensium in Islandia, Æræ Christianæ Anno 1592. 17.
Kalendas Maias.