Breuis Commentarius de Islandia: quo Scriptorum de hac Insula errores deteguntur, & extraneorum quorundam conuitijs, ac calumnijs, quibus Islandis liberiùs insultare solent, occurritur: per Arngrimum Ionam Islandum. Serenissimo Principi ac Domino, domino Christiano IIII, Daniæ, Noruegiæ, Vandalorum, Gothorúmque, Regi electo: Slesuici, Holsatiæ, Stormariæ & Dithmarsiæ Duci: Comiti in Oldenburg & Delmenhorst: Domino suo clementissimo.

Præclaram sanè apud Historicos meretur laudem, Sereniss. Princeps, Anchuri illius Midæ regis filij ausus plusquam humanus, & in patriam pietas, ferè exemplo carens, quòd ad occludendum ingentem circa Celænam Phrygiæ oppidum, terræ hiatum, quotidie homines haud exiguo numero, & quicquid in propinquo erat, absorbentem, sese vltrò obtulerit. Cum enim ab oraculo Midas pater accepisset, non prius conclusum iri istam voraginem, quam res eò preciosissimæ immitterentur: Anchurus existimans, nihil esse anima pretiosius, sese viuum in illud profundissimum chasma præcipitem dedit: ídque tanto animi cum feruore, vt neque parentis desiderio, neque dulcissimæ coniugis amplexu vel lachrymis, ab isto proposito se retrahi passus sit.

Nec inferiorem multò consecuti sunt gloriam Sperthius & Bulis, Lacedæmonij, qui ad auertendam potentissimi Regis Persarum Xerxis, ob occisos à Lacedemonijs Darij patris legatos, vltionem, ad Regem profecti sunt, & vt legatorum necem in se, non in patria vlcisceretur, erectis & constantibus animis sese obtulerunt.

Quæ verò res, Sereniss. Princeps, illos ac alios complures mouit, vt patriæ flagrantes amore, nullum pro ea periculum, nullas molestias, imò ne mortem ipsam recusarint, ea profectò me quoque impulit, non quidem, vt quemadmodum illi, mortem sponte oppeterem, aut me mactandum vltro offerrem, sed tamen, vt id quòd solum possem, in gratiam patriæ tentarem: Hoc est, vt scriptorum de ea errores colligerem & rumusculos vanos refellerem: Ac ita rem profectò periculosam, & multorum forsan sinistro obnoxiam iudicio, aggrederer.

In eo proposito me etiam Cn. Pompeij exemplum confirmauit: Quem rei frumentariaæ apud Romanos procuratorem, cum in summa Vrbis annonæ charitate, in Sicilia, Sardinia & Africa frumentum collegisset, maiorem patriæ, quàm sui, tradunt rationem habuisse. Cum enim Romam versus properaret, & ingenti ac periculosa oborta tempestate, Naucleros trepidare, nec se ventorum aut maris sævitiæ committere velle animaduerteret, ipse nauim primus ingressus, anchoras tolli iussit, in hæc verba exclamans: Vt nauigemus vrget necessitas: vt viuamus, non vrget. Quibus vir prudentissimus innuisse videtur, patriæ periclitantis maiorem habendam rationem, quàm priuatæ incolumitatis.

Hunc ego sic imitor,

(Si parua licet componere magnis, & muscam Elephanto conferre) vt collectis ac comportatis ijs, quibus ad succurrendum gentis nostræ nomini ac famæ, apud extraneos, ex maleuolorum quorundam inuidia iam diu laboranti vterer; paucula hæc in lucem emittere, méque pelago huic quantumuis turbulento committere, lintea ventis tradere, cúmque illo exclamare non dubitem: Vt scribamus, vrget necessitas: Vt verò scriptum nostrum, cuiusuis, delicato palato, vbíque satisfaciat, aut omnem Momi proteruiam effugiat, non vrget. Institutum meum complures probaturos spero: successum forsan non itidem omnes probabunt. Nihiiominus tamen maiorem habendam rationem patriæ, multorum hactenus opprobria & contumelias sustinentis, quàm siue laudis, siue vituperationis, ad me ipsum hinc forsan redituræ, existimabam. Quid enim causæ esse potest, cur nonnullorum odium & inuidentiam, cum hoc patriæ, benefaciendi seu gratificandi studio fortè coniunctam recusem?

Quodsi scriptorum errores liberius notare, si quorundam calumnias durius perstringere videbor, eos tamen æquos me habiturum censores confido, qui paulò diligentius animaduertere volent, quam parùm tolerabiles sint scriptorum de nostra gente errores: quot etiam & quàm graues quorundam in nos calumniæ, quibus nationem nostram varijs modis laccssiuere, & etiamnum lacessere non desistunt. Dandum etiam aliquid omnibus congenito soli natalis amori est; Dandum iusto, ob hanc patriæ illatam iniuriam, dolori. Et ego quidem, quantum fieri potuit, vbíque mihi temperaui, ac à conuitijs abstinere volui: quòd si quid videatur mollius dicendnm fuisse, id prædicta ratione veniam, spero, merebitur.

Cum igitur hæc mihi subeunda sit alea, quod omnibus scriptum aliquod edituris in more positum animaduerto, id mihi hoc tempore solicitè curandum est: Nempè vt patronum & mecænatem aliquem huic meo commentariolo quæram, sub cuius nomine & numine, tutius in vulgi manus exeat.

Eam igitur ad rem nihil poterit contingere optatius, vestra, clementissime Princeps Sereniss. Maiestate: Et enim nos ei, qui vitam & fortunas nostras in suam potestatem & tutelam accepit, ei inquam, nomen quoque gentis nostræ innocenter contaminatum, curæ vt sit, supplices rogamus.