Nomen habet à glacie) Tria nomina consequenter sortita est Islandia. [Sidenote: Snelandia.] Nam qui omnium primus eius inuentor fuisse creditur Naddocus genere Noruagus, cum versus insulas Farenses nauigaret tempestate valida, ad littora Islandiæ Orientalis fortè appulit: vbi cum fuisset aliquot septimanas cum socijs commoratus, animaduertit immodicam niuium copiam, montium quorundam cacumina obtegentem, atque ideò à niue nomen Insulæ Snelandia indidit. Hunc secutus alter, Gardarus, fama quam de Islandia Naddocus attulerat impulsus, Insulam quæsitum abijt, reperit, & nomen de suo nomine Gardarsholme id est, Gardars Insula imposuit. Quin & plures nouam terram visendi cupido incessit: nam & post illos duos adhuc tertius quidam Noruagus (Floki nomen habuit) contulit se in Islandiam, illique à glacie qua viderat ipsam cingi nomen fecit.
Obsoletæ admodum) Ego ex istis verbis Saxonis hanc sententiam nequaquam eruo, vt quidam, quòd inde ab initio habitatam esse Islandiam, seu vt verbo dicam, Islandos autocthonas dicat, cum constet vix ante annos 718. incoli coeptam.
Hæc est Thyle) Grammatici certant & adhuc sub iudice lis est. Quam tamen facilè dirimi posse crediderim, si quis animaduertat, circa annum Domini 874. primùm fuisse inhabitatam. Nisi quis dicere velit Thulen illum Ægypti Regem, quem hoc ipsi nomen dedisse putant, ad Insulam iam tum incultam & inhabitatam penetrasse. Illud verò rursus si quis neget, per me sanè licebit, vt illud sit quaddam quasi spectaculum, dum ita in contrarias scinduntur sententias. Vnus affirmat esse Islandiam. Alter quandam insulam, vbi arbores bis in anno fructificant. Tertius vnam ex Orcadibus, siue vitimam in ditione Scoti, vt Ioannes Myritius & alij, qui nomen illius referunt, Thylensey, quod etiam Virgilius per suam vltimam Thylen sensisse videtur. Siquidem vltra Britannos, quo nomine Angli hodie dicti & Scoti veniunt, nullos populos statueret. Quod vel ex illo Virgilij Eclog I. apparet:
Et penitus toto diuisos orbe Britannos.
Quartus vnam ex Farensibus. Quintus Telemarchiam Noruagiæ. Sextus
Schrichfinniam.
Perpetuò ad Boream adhæret.) Illud verò, Glaciem Insulæ perpetuò, vel vt paulò post asserit Munsterus: Octo continuis mensibus adhærere: neutrum verum est. [Sidenote: Glacies Aprili aut Maio soluitur.] Nam vt plurimum in mense Aprili aut Maio soluitur, & Occidentem versus propellitur, nec ante Ianuarium aut Februarium sæpissimè etiam tardius redit. Quid? quòd plurimos annos numerare licet, quibus glaciem illam huius nationis immite flagellum, ne viderit quidem Islandia: Quod etiam hoc anno 1592. compertum est. Vnde constat quàm verè à Frisio scriptum sit, nauigationem ad hanc insulam tantùm quadrimestrem patere, propter glaciem & frigora, quibus intercludatur iter, Cùm Anglicæ naues quotannis nunc in Martio, nunc in Aprili, quædam in Maio, Germanorum & Danorum in Maio & Iunio, plærumque ad nos redeant, & harum quædam non ante Augustum iterum hinc soluunt. Superiore autem anno 1591. quædam nauis Germanica, cupro onusta, portum Islandiæ Vopnafiord 14. dies circiter in Nouembri occupauit, quibus lapsis inde foeliciter soluit Quare cum glacies Islandiæ, nec perpetuò, neque octo mensibus adhæreat, Munsterus & Frisius manifestè falluntur.
The same in English.
THE THIRD SECTION.
It is named of the ice which continually cleaueth vnto the North part thereof. [Sidenote: Munsterus Saxo] Another writeth: From the West part of Norway there lieth an Iland which is named of the ice, enuironed with an huge sea, and being a countrey of ancient habitation, &c. Zieglerus. This is Thyle [Footnote: Thule] whereof most of the ancient writers haue made mention.
It is named of ice, &c. Island hath beene called by three names, one after another. [Sidenote: Island first discouered by Naddocus in a tempest.] For one Naddocus a Noruagian borne, who is thought to be the first Discouerer of the same, as he was sailing towards the Faar-Ilands, [Footnote: Faroe Islands.] through a violent tempest did by chance arriue at the East shore of Island; [Sidenote: Sneland.] where staying with his whole company certaine weeks, he beheld abundance of snow couering the tops of the mountaines, and thereupon, in regard of the snow, called this Iland Sneland. [Sidenote: Gardarsholme] After him one Gardarus, being mooued thereunto by the report which Naddocus gaue out concerning Island, went to seeke the sayd Iland who when he had found it, called it after his owne name Gardars-holme, that is to say, Gardars Ile. There were more also desirous to visit this new land. [Sidenote: Island.] For after the two former a certaine third Noruagian, called Flok, went into Island, and named it of the ice, wherewith he saw it enuironed.