That danger of surfetting or choaking was neuer heard tell of, in our fathers, grandfathers, great grandfathers or any of our predecessours dayes, be they neuer so ancient. [Footnote: In the tenth and eleventh centuries, corn and other crops seem to have been raised in considerable quantities, but at present only small crops of potatoes, turnips, and cabbages are grown. The pastures are good, and many horses, cattle, and sheep are reared.]
SECTIO SEXTA.
[Sidenote: Munst. Frisius.] Sunt in hac Insula montes elati in coelum, quorum vertices perpetua niue candent, radices sempiterno igne æstuant. Primus Occidentem versus est, qui vocatur Hecla, alter crucis, tertius Helga. Item Zieglerus. Rupes siue promontorium Hecla æstuans perpetuis ignibus. Item Saxo. In hac itidem Insula mons est, qui rupem sideream perpetuæ flagrationis æstibus imitatus, incendia sempiterna iugi flammarum eructatione continuat.
Miracula Islandiæ Munsterus & Frisius narraturi mox in vestibulo, magno suo cum incommodo impingunt. Nam quod hic de monte Hecla asserunt, etsi aliquam habet veritatis speciem, tamen quod idem de duobus alijs montibus perpetuo igne æstuantibus dicunt, manifestè erroneum est. Illi enim in Islandia non extant, nec quicquam, quod huic tanto scriptorum errori occasionem dederit, imaginari possumus. Facta tamen est, sed nunc demum Anno 1581. ex monte quodam australis Islandiæ, maritimo, perpetuis niuibus & glacie obducto memorabilis fumi ac flammæ eruptio, magna saxorum ac cineris copia eiecta. Cæterum ille mons longe est ab his tribus, quos authores commemorant, diuersissimus. Porro etsi hæc de montibus ignitis maximè vera narrarent, annon naturaliter ista contingerent? An ad extruendam illam, quæ mox in Munstero, Zieglero & Frisio sequitur, de orco Islandico opinionem aliquid faciunt? Ego sanè nefas esse duco, his vel similibus naturæ miraculis ab absurda asserenda abuti, vel hæc tanquam impossibilia cum quadam impietate mirari. Quasi verò non concurrant in huiusmodi incendijs causæ ad hanc rem satis validæ. Est in horum montium radicibus materia vri aptissima, nempe sulphurea & bituminosa. Accedit aër per poros ac cauernas in terræ viscera ingressus, ac illum maximi incendij fomitem exsufflans vnà cum nitro, qua exsufflatione tanquam follibus quibusdam, ardentissima excitatur flamma. Habet siquidem ignis, his ita conacnientibus, quæ tria ad vrendum sunt necessaria, materiam scilicet, motum, & tandem penetrandi facultatem: Materiam quidem pinguem & humidam ideoque flammas diuturnas alentem: Motum præstat per terræ cauernas admissus aër: Penetrandi facultatem facit ignis vis inuicta, sine respiraculo esse nescientis, & incredibili conatu violenter erumpentis, atque ita (non secus ac in cuniculis machinisue seu tormentis bellicis, globi è ferro maximi, magno cum fragore ac strepitu, à sulphure & nitro, è quibus pyrius puluis conficitur, excitato, eijciuntur) lapides & Saxa in ista voragine ignita, ceu quodam camino, collique facta cum immodica arenæ & cinerum copia, exspuentis & eiaculantis, idque vt plurimum, non sine terræmotu: qui si secundum profunditatem terræ fiat, succussio à Possidoneo appellatur vel hiatus erit, vel pulsus. Hiatu terra dehiscit: pulsu eleuatur intumescens, & nonunquam, vt inquit Plinius [Sidenote: Lib. 2. cap. 20.], motes magnas egerit: Cuiusmodi terræmotus iam mentionem fecimus, maritima Islandiæ Australis Anno 1581 infestantis quíque à Pontano his verbis scitissimè describitur.
Ergo incerta ferens raptim vestigia, anhelus
Spiritus incursat, nunc huc, nunc percitus illuc,
Explorátque abitum insistens, & singula tentat,
Si qua forte queat victis erumpere claustris.
Interea tremit ingentem factura ruinam
Terra, suis quatiens latas cum moenibus vrbes:
Dissiliunt auulsa iugis immania saxa, &c.
Hæc addere libuit, non quòd cuiquam hæc ignota esse existimemus; sed ne nos alij ignorare credant, atque ideo ad suas fabulas, quas hinc extruunt, confugere velle.
Cæterum video quid etiamnum admirationem non exiguam scriptoribus moueat, in his, quos ignoranter fingunt, tribus Islandiæ montibus, videlicet cum eorum basin semper ardere dicant, summitates tamen nunquam niue careant. Porrò id admirari, est præter authoritatem tantorum virorum, quibus Ætnæ incendium optimè notum erat, quæ, cùm secundum Plinium hybernis temporibus niualis sit, noctibus tamen, eodem teste, semper ardet. Quare etiam secundum illos, ille mons, cum adhac niuium copia obducitur, & tamen ardeat sordidarum animarum quoque erit receptaculum: id quod Heclæ propter niues in summo vertice & basin æstuantem, adscribere non dubitarunt. [Sidenote: Cardanus.] Vix autem mirum esse potest, quòd ignis montis radicibus latens, & nunquam, nisi rarissimè erumpens, excelsa montis cacumina, quæ niuibus obducuntur, non collique faciat. Nam & in Caira, altissima montis cacumina niuibus semper candentia esse perhibentur: & in Beragua quidem similiter, sed 5000 passuum in coelum elata, quæ niuibus nunquam liberentur, cum tamen partibus tantum decem ab æquatore distent. Vtrámque hanc prouinciam iuxta Pariam esse sitam accepimus. Quid? quod illa Teneriffæ (quæ vna, est ex insulis Canarijs, quæ & fortunatæ) pyramis, secundum Munsterum, 8 aut 9 milliarium Germanicorum altitudine in aëra assurgens, atque instar Ætnæ iugiter conflagrans, niues, quibus media cingitur, teste Benzone Italo, Indiæ occidentalis Historico, non resoluit. Quod ipsum in nostra Hecla quid est, quod magis miremur? Atque hæc ita breuiter de incendijs montanis.
Nunc illud quoque castigandum arbitramur, quod hos montes in coelum vsque attolli scribant. Habent enim nullam præ cæteris Islandiæ montibus notabilem altitudinem. Precipuè tertius ille Helga à Munstero appellatus, nobis Helgafel. i. Sacer mons, apud monasterium eiusdem nominis, nulla sui parts tempore æstiuo nimbus obductus, nec montis excelsi, sed potius collis humilis nomen meretur, nunquam, vt initio huius sectionis dixi, de incendio suspectus. Nec verò perpetuæ niues Heclæ, vel paucis alijs adscribi debebant: Permultos enim habet eiusmodi montes niuosos Islandia, quos omnes vel toto anno, non facilè collegerit aut connumerarit, horum prædicator & admirator Cosmographus. Quin etiam id non negligendum, quod mons Hecla non occidentem versus, vt à Munstero & Zieglero annotatum est, sed inter meridiem & orientem positus sit. Nec promontorium est: sed mons ferè mediterraneus.
[Sidenote: Annales Islandiæ.] Incendia perpetua ragi, &c. Quicunque perpetuam flammarum cructationem Heclæ adscripserunt, toto coelo errarunt, adeò, vt quoties flammas eructarit, nostrates in annales retulerint, viz. anno Christi 1104. 1157. 1222. 1300. 1341. 1362. & 1389. Neque enim ab illo de montis incendio audire licuit, vsque ad annum 1558. quæ vltima fuit in illo monte eruptio. Interea non nego, fieri posse, quin mons infernè latentes intus flammas & incendia alat, quæ videlicet statis interuallis, vt hactenus annotatum est, eruperint, aut etiam forte posthac erumpant.
The same in English.