De terris quas eorum dominio subiugarunt. Cap. 7.

Scripto quomodo pugnant, dicendum est de terris, quas eorum dominio subiugarunt. De quo isto modo scribemus. Primo dicemus quomodo faciunt cum hominibus pacem. Secundo de terrarum nominibus quas sibi subdiderunt. Tertio de tyrannide quam exercent in eis. Quarto de terris quæ viriliter restiterunt. Sciendum est quod cum nullis hominibus faciunt pacem, nisi subdentur eis, quia, vt dictum est supra, Cyngis can habent mandatum, vt cunctas si possunt sibi subijciant nationes. Et hæc sunt illa quæ petunt ab eis, vt vadant cum eis in exercitu contra omnem hominem quando placet, et vt dent decimam de omnibus tam de hominibus, quam de rebus. Computant enim decem, et vnum accipiunt. De puellis faciunt illud idem, quos in terram eorum deducunt et tenent eos pro seruis: reliquos numerant et ordinant secundum morem. Sed quando plene habent dominium super eos, si aliquid promiserunt eis nihil obseruant: sed quascunque possunt congrue occasiones inueniunt contra eos. Nam cum essemus in Russia, missus fuit Saracenorum ex parte Cuynthcan vt dicebatur et Bati et præfectus ille à quolibet homine qui habebat tres pueros vnum accipiebat: et quicunque viri non habebant vxores, illos deducebant, et faciebant de mulieribus etiam illud idem quæ viros legitimos non habebant. Pauperes etiam qui mendicando suum victum quærebant similiter deportabunt. [Sidenote: Vrsi albi.] Reliquos autem secundum eorum consuetudinem numerauit, præcipiens vt vnusquisque tam paruus quam magnus, et infans vnius diei, siue pauper siue diues esset, tale tributum præberet: vt scilicet daret vnum pellem albi vrsi, et vnum nigrum castorem, et vnum Zabulum, et vnam nigram pellem cuiusdam animalis quod in terra latibulum habet, cuius nomen nescio in latinum transferre, sed Teutonice dicitur illit [Marginal note: Vel Illic.]: [Sidenote: Dochon.] Poloni autem et Rutheni appellant illam Dochon: et vnam nigram pellem vulpinam. Et quicunque ista non dat, inter Tartaros debet duci, et in eorum redigi seruitutem. Mittunt etiam pro principibus terrarum, vt ad eos veniant sine mora: et cum venerint, debitum honorem nullum recipiunt, sed habentur vt aliæ viles personæ: et oportet vt eis munera magna præsentent, tam ducibus quam vxoribus eorum, et officialibus, millenarijs et centenarijs. Imo omnes generaliter, et ipsi etiam serui ab eis cum magna importunitate munera quærunt: Et non solum ab ipsis, sed etiam à nuncijs eorum cum mittuntur. Aliquibus etiam inueniunt occasiones vt eos occidant. Sicut de Michaele et alijs actum est. Aliquos vero alliciunt, quos permittunt redire. Aliquos etiam potionibus perimunt vel veneno. Eorum enim intentio est, vt ipsi soli dominentur in terra. Idcirco quærunt occasiones contra nobiles, vt eos occidant. Ab illis vero quos redire permittunt petunt eorum filios aut fratres, quos vlterius nunquam dimittunt. Sicut factum est de filio Ieroslai, et de quodam duce Alanorum, et alijs plurimis. Et si moritur pater vel frater siue hæres, filium vel fratrem nunquam dimittunt: immo illius principatum totaliter accipiunt sibi. [Sidenote: Solangi. Bascha, vox Tartarica qua vtuntur Turci.] Sicut de quodam Solangorum vidimus esse factum, Baschathos suos ponunt in terris eorum quos redire permittunt, quibus oportet vt ad nutum tam duces quam alij debeant obedire. Et si homines alicuius ciuitatis vel terræ non faciunt quod volunt, isti Baschathi imponunt eis, quod sunt Tartaris infideles: et sic ciuitatem illam vel terram destruunt et homines qui sunt in ea occidunt, per manum validam Tartarorum, qui ex mandato principis illius cui obedit terra illa veniunt eis nescientibus, et subito irruunt super eos: sicut nuper contigit cum in terra Tartarorum essemus de quadam ciuitate. Quod ipsummet de Ruthenis fecerunt in terra Comanorum. Et non solum princeps Tartarorum qui terram vsurpauit, sed præfectus ipsius, et quicunque Tartarus per ciuitatem illam siue terram transit quasi dominatur eidem, et maxime qui maior est apud eos. In super aurum et argentum, et alia quæ volunt et quando libet ad imperatorem vadant Tartarorum ad placitandum. Sicut nuper contigit de duobus filijs regis Georgiæ. Vnus enim erat legitimus, et alter de adulterio natus, qui vocabatur Dauid legitimus autem Melic vocabatur. Filio adulteræ terræ partem relinquebat pater. Alius vero, qui iunior erat, veniebat cum matre ad Tartarorum imperatorem, pro eo quod Dauid prædictus ad ipsum iter arripuerat veniendi. Mater alterius scilicet Melic regina Georgiæ, per quam maritus tenebat regnum, quia per foeminas illud regnum tenebatur, mortua fuit in via. Illi autem cum venerunt dederunt maxima munera: et maxime legitimus filius, qui repetebat terram quam reliquerat pater filio suo Dauid, cum non deberet habere, quia adulteræ filius erat. Ille vero respondit: Licet sim filius concubinæ, peto tamen vt fiat mihi iusticia secundum legem Tartarorum qui nullam differentiam faciunt inter filios legitimæ et ancillæ: vnde fuit data sententia contra filium legitimum, vt ille Dauidi qui maior erat subesset, et terram haberet quiete et pacifice, quam dederat ei pater: et sic donaria quæ dederat, et causam quam contra fratrem suum Dauid habuerat, amisit. Ab illis etiam nationibus quæ longe sunt ab eis, et coniunctæ sunt alijs nationibus quas aliquo modo timent, quæ non sunt eis subiecta, tributum accipiunt et quasi misercorditer agunt cum eis, vt non adducant exercitum super eos, vel etiam vt alij non terreantur, se tradere eis. Sicut factum est de Obesis siue Georgianis, à quibus quinquaginta vel quadraginta millia, vt dictum est, yperperorum siue Bysantiorum accipiunt pro tributo: alias ad hoc in pace esse permittunt. Tamen, secundum quod intelleximus ab eis, rebellare proponunt.

Terrarum nomina quas vicerunt sunt hæc. Kytai, Naymani, Solangi, Kara Kytai, siue nigri Kytai, Comania, Tumat, Vourat, Caraniti, Huyur, Soboal, Merkiti, Meniti, Baryhryur, Gosmit, Saraceni, Bisermini, Turcomani, Byleri magna Bulgaria, Baschare, magna Hungaria, Kergis, Colona, Thorati, Buritabeth, Parossiti, Sassi, Iacobiti, Alani, siue Assi, Obesi siue Georgiani, Nestoriani, Armeni, Cangiti, Comani Brutachi, qui sunt Iudæi, Mordui, Torci, Gazari, Samogedi [Sidenote: Samogedi aquilonares.], Perses, Thoas, India minor siue Æthiopia, Yrchasi, Rutheni, Baldach, Sarthi: Aliæ terræ sunt plures, sed earum nomina ignoramus. Vidimus etiam viros et mulieres fere de omnibus terris supra nominatis. Hæc autem sunt nomina Terrarum quæ eis viriliter restiterunt, nec sunt adhuc subditæ eis, India magna, Mangia; [Sidenote: Mangia.] Quædam pars Alanorum, Quædam pars Kytaorum, Sayi. Quandam enim ciuitatem Sayorum prædictorum obsederunt et debellare tentauerunt. At ipsi fecerunt machinas contra machinas eorum, et Tartarorum machinas omnes fregerunt, nec ciuitati appropinquare poterant ad pugnam contra machinas et balistas. Tandem vnam viam sub terra fecerunt, et prosiluerunt in ciuitatem, et alij tentabant incendere ciuitatem, alij pugnabant. Homines autem ciuitatis vnam partem populi ad extinguendum ignem posuerunt, et alia pars fortiter pugnabat cum hijs qui intrauerunt ciuitatem, et multos occiderunt ex eis, et alios vulnerauerunt, compellentes eos ad suos redire. At ipsi videntes quod nihil possent facere, et multi homines morerentur, recesserunt ab eis. In terra Saracenorum et aliorum vbi sunt quasi inter eos domini, accipiunt omnes artifices meliores, et in omnibus operibus suis ponunt. Alij autem artifices dant eis de opere suo tributum. Segetes omnes condunt in horreis dominorum: et vnicuique vnum pondus satis modicum dant in die: nihil aliud nisi ter in septimana modicum quid de carnibus eis prebent. Et illi hoc tantum artificibus faciunt qui in ciuitatibus commorantur. Item quando dominis placet iuuenes omnes accipiunt, et post se cum omnibus famulis suis ire cogunt: qui de cætero certo sunt numero Tartarorum; immo potius de numero captiuorum: quia etsi inter ipsos sunt numerati, non tamen habentur in reuerentia sicut Tartari; sed habentur pro seruis, et ad omnia pericula vt alij captiui mittuntur. Ipsi enim in bello sunt primi: Etiam si debet palus vel aqua periculosa transiri, eos oportet primo vadum tentare. Ipsos est etiam necesse operari omnia quæ sunt facienda. Ipsi etiam si in aliquo offendunt, vel si non obediunt ad nutum, vt asmi verberantur. Et vt breuiter dicam, modicum quid manducant, et etiam modicum bibunt, et pessime induuntur; nisi forte aliquid possunt lucrari, nisi sunt aurifabri et alij artifices boni. Sed aliqui tam malos dominos habent, quod nihil eis dimittunt, nec hadent tempus præ multitudine operum dominorum, vt sibi aliquid operentur, nisi furentur sibi tempus, quando forsitan debent quiescere vel dormire. Et hoc si vxores vel propriam stationem permittuntur habere. Alij autem qui tenentur in domo pro seruis omni miseria sunt repleti. Vidi enim eos ire in bracis sæpissime, et toto corpore nudos in maximo solis ardore. Et in hyeme patiuntur maximum frigus. Vidimus etiam aliquos pedicas et digitos manuuni de magno frigore perdidisse. Audiuimus etiam alios esse mortuos, vel etiam de magno algore quasi in omnibus membris inutiles esse, factos.

Quomodo bello occurratur Tartaris. Cap. 8.

Dicto de terris, quæ obediunt eis, supponendum est quomodo bello occurratur eisdem. Quod videtur nobis hoc modo dicendum. Primo scribendum est quid intendunt. Secundo de armis et ordinatione acierum. Tertio quomodo occurratur astutijs eorum in congressione. Quarto de munitione castrorum et ciuitatum. Quinto quid faciendum sit de captiuis eorum. Intentio Tartarorum est subijcere sibi totum mundum si possunt. Et de hoc Cyngischan habent mandatum, sicut superius dictum est. Idcirco eorum imperator sic in literis suis scribit: "Dei fortitudo, Omnium imperator." Et in superscriptione sigilli sui hoc habet: "Dominus in coelo, et Cuynch Chan super terram. Dei fortitudo, omnium hominum imperatoris sigillum." Et ideo cum nullis hominibus faciunt pacem, vt dictum est, nisi forte se in eorum manibus tradunt. Et quia excepta Christianitate nulla est terra in orbe quam timent, idcirco se ad pugnam præpararunt contra nos. Vnde nouerint vniuersi quod nobis existentibus in terra eorum in solenni curia, quæ iam ex pluribus annis indicta erat, fuimus, vbi elegerunt Cuynch imperatorem in presentia nostra, qui in lingua eorum dicitur Chan. Qui Cuynch Chan prædictus erexit cum omnibus principibus vexillum contra ecclesiam dei et Romanum imperium, et contra omnia regna Christianorum et populos occidentis, nisi forsan facerent ea, quæ mandat Domino Papæ, et potentibus ac omnibus Christianorum populis Occidentis: quod nulla ratione faciendum est: tum, propter nimiam seruitutem et intolerabilem, quæ est hactenus inaudita, quam vidimus oculis nostris, in quam redigunt omnes gentes sibi subiectas: tum propterea quod nulla in eis est fides: nec potest aliqua gens confidere in verbis eorum: quia quicquid promittunt non obseruant, quando vident sibi tempora fauere: et subdoli sunt in omnibus factis et promissis eorum. Intendunt etiam delere omnes principes, omnes nobiles, omnes milites de terra, vt superius dictum est: sed hoc faciunt subdole et artificiosem subditos suos. Tum etiam quia indignum est quod Christiani subdantur eisdem, propter abominationes eorum, et quia in nihilum redigitur cultus dei, et animæ pereunt, et corpora vltra quam credi possit multitudine affliguntur. In primo quidem sunt blandi, sed postea vt scorpio cruciant et affligunt. Tum quia pauciores sunt numero, et corpore debiliores quam populi Christiani. In prædicta autem curia sunt bellatores et principes et exercitus assignati. De decem hominibus mittuntur tres cum familijs eorum, de omni terra potestatis eorum. Vnius exercitus debet intrare per Hungariam: secundus per Poloniam. Veniunt autem pugnaturi continue octodecem annis. Tempus est etiam eis assignatum. In Martio an. Dom. 1247, si de terra sua mouebunt. Venient autem in tribus vel in quatuor [Marginal note: Forte mensibus.] annis vsque ad Comaniam. De Comania autem insultum facient in terras superius annotatas. Hæc omnia firma sunt et vera, nisi dominus aliquod impedimentum pro sua gratia faciat eis. Sicut fecit quando venerunt in Hungariam et Poloniam. Debebant enim procedere tunc pro certo triginta annis. Sed interfectus fuit tunc imperator eoram veneno: et propter hoc quieuerunt à prelijs vsque nunc. Sed modo, quia positus est imperator de nouo, iterum se de nouo ad pugnam incipiunt præparare. [Sidenote: Tartari proponunt inuadere Liuoniam at Prussiam.] Adhoc sciendum est, quod imperator dixit ore suo, quod vellet mittere exercitum in Liuoniam et Prussiam. Et quoniam omnem terram volunt delere vel in seruitutem redigere, quæ seruitus est intolerabilis nostræ genti, et superius dictum est: Occurrendum est igitur eis in bello. Sed si vna prouincia non vult alteri opem ferre, terra illa delebitur contra quam pugnant, et cum illis hominibus quos capiunt pugnabunt contra aliam terram; et in acie erunt primi. Si male pugnant occidentur ab eis: Si autem bene, ipsos cum promissis adulationibus tenent: et etiam vt ab ipsis non fugiant promittunt eis quod facient eos dominos magnos et post hoc quando securi esse possunt de ipsis, vt non redeant, faciunt eos infoelicissimos seruos. Ac de mulieribus quas volunt in concubinas tenere pro seruitijs faciunt illud idem. Et ita cum hominibus deuictæ prouinciæ destruunt aliam terram. Nec est aliqua prouincia quæ per se possit resistere eis: quia de omni terra potestatis eorum, vt dictum est homines congregint ad bellum. Vnde si Christiani seipsos et suam terram et Christanitatem volunt seruare, oportet quod in vnium conueniant reges, principes et barones, et terrarum rectores, et mittant de communi consilio homines contra eos ad pugnam, antequam ipsi incipiunt in terras diffundi. Quoniam postquam incipiunt spargi per terras, vndique homines quærunt, et nullus congrue auxilium alteri potest præbere: quoniam ipsi cateruatim vndique quærunt homines et occidunt. Et si claudunt se in castris, ponunt tria millia vel quatuor millia hominum contra castrum vel ciuitatem, qui obsideant eam; et ipsi nihilominus diffunduntur per terras homines occidentes. Quicunque autem volunt pugnare cum eis, hæc arma debent habere. Arcus bonos et fortes, et balistas quas multum timent, et sagittas sufficientes: et bonum dolabrum de bono ferro, et scutum cum longo manubrio. [Sidenote: Temperamentum ferri.] Ferramenta sagittarum de arcu vel de balista debent, vt Tartari, quando sunt calida, temperari in aqua cum sale mixta, vt fortia sint ad penetrandum arma eorum. Gladios et etiam lanceas cum vnco, qui valeant ad trahendum eos de sellis: quia de eis facillime cadunt; ac cultellos ac loricas duplicatas; quia illos eorum sagittæ non penetrant; et galeam et arma alia ad protegendum corpus et equum ab armis et sagittis eorum. Et si aliqui non sunt ita bene armati, vt dixit; debent ire post alios vt faciunt Tartari: et trahere contra eos de armis et sagittis. Nec debent parcere pecuniæ, quoniam comparent arma, vt possint animas et corpora, libertatem et res alias conseruare. Acies debent ordinari, vt ipsi, per millenarios, centenarios, et decanos et duces exercitus: qui duces nequaquam debent prælium intrare, sicut nec duces eorum, sed debent exercitus videre et ordinare: legemque debent ponere vt simul incedant ad bellum, siue alias, sicut sunt ordinati. Et quicunque relinquit alium siue ad bellum procedentem, siue pugnantem, vel quicunque fugerit, nisi omnes communiter cedant, grauissime puniatur: quia tunc pars bellantium sequitur fugientes, et sagittis eorum occidunt, et pars cum hijs qui remanent pugnant, et sic confunduntur et occiduntur remanentes et fugientes. Similiter quicunque conuersus fuerit ad prædam tollendam, antequam omnino sit exercitus contrariorum deuictus, maxima poena mulctetur. Talis enim apud Tartaros sine vlla miseratione occiditur. Locus ad præliandum est eligendus, si fieri potest vt campus sit planus, et possint vndique videre: et si possunt habeant syluam magnam à tergo vel à latere. Ita tamen quod non possunt intrare inter ipsos et syluam: nec debent simul omnes conuenire in vnum, sed facere acies multas, et diuersas ab inuicem nec tamen multum distantes. Et contra illos qui post veniunt debent vnam aciem mittere qui eis occurrat. Et si Tartari simulant fugam, non multum vadant post eos, nisi forte quantum possunt videre, ne forte ipsos ad paratas insidias trahant, sicut facere solent: Et alia sit parata ad muandum aciem illam, si fuerit opportunum. [Sidenote: Speculatores.] Insuper habeant speculatores ex omni parte, vt videant quando veniant aliæ acies Tartarorum retro, à dextris et à sinistris et semper debent mittere aciem contra aciem quæ eis occurrat. Ipsi enim semper nituntur concludere aduersarios eorum in medio, vnde magnam cautelam debent habere ne hoc facere possint, quia sic exercitus facillime debellatur. Omnes acies hoc debent cauere, ne diu currant post eos, propter insidias quas solent præparare: plus enim fraudulentia quàm fortitudine pugnant. Duces exercitus semper debent esse parati ad mittendum adiutorium, si necesse est, illis qui sunt in pugna, et propter hoc etiam debent vitare nimium cursum post eos: ne forte fatigentur equi eorum; quoniam nostri multitudinem equorum non habent. Sed Tartari illum quem equitant vna die, illum non ascendunt in tribus vel in quatuor diebus post hoc. Vnde non curant si fatigentur equi eorum propter multitudinem quam habent. Et si Tartari cedunt, non tamen nostri debent recedere, vel ab inuicem separari: quia simulando hoc faciunt, vt exercitus diuidatur, et post hoc terram libere ingrediantur, et eam destruant. Debent etiam cauere vt non faciant nimias expensas, vt solent; ne propter penuriam redire compellantur, et dent Tartaris viam, vt ipsos et alios occidant et destruant omnem terram; et propter eorum superfluitatem nomen Domini blasphemetur. Et hoc debent facere diligenter vt si contingat aliquos pugnatores recedere, quod alij loco eorum succedant. Duces etiam nostri debent die nocteque facere exercitum custodiri, ne repente et subito irruant super ipsos quia Tartari vt dæmones, multas excogitant iniquitates et artes nocendi: Immo tam de die quam de nocte semper debent esse parati: sed nec spoliati debent iacere nec deliciose ad mensam sedere, ne imparati inueniantur, quia Tartari semper vigilant, vt possint nocere. Homines vero teræ qui Tartaros expectant, vel super se timent venire, occultas foueas debent habere, in quibus sagittas, et alia debent reponere, propter duo: vt videlicet Tartari non possint ea habere; et si propitius fuerit eis Deus, valeant ea postea inuenire; Eis fugientibus de terra, debent foenum et stramina comburere, vt equi Tartarorum ad comedendum minus inueniant. Ciuitates autem et castra si volunt munire, videant prius qualia sint in situ. Situs enim talis debet esse in castris, quod machinis et sagittis expugnari non possit: et aquam habeant sufficientem et lignum, et si fieri potest, quod introitus et exitus eis tolli non possit: et quod habeant homines sufficientes qui possint vicissim pugnare. Et debent vigilare diligenter ne aliqua astutia possint castrum furari. Expensas ad multos annos debent habere sufficientes: custodiant tamen diligenter illas, et in mensura manducent, quia nesciunt quanto tempore eos in castris oportet esse inclusos. Quum enim incipiunt, tunc multis annis obsident vnum castrum. [Sidenote: Obsidio 12 annorum.] Sic fit hodierna die in terra Alanorum de quodam monte, quem, vt credo, tam obsederunt per duodecem annos; qui viriliter restiterunt, et multos Tartaros et nobiles occiderunt. Alia autem castra et ciuitates, quæ talem situm non habent debent fortiter vallari foueis profundis munitis, et muris bene præparatis; et arcus et sagittas sufficientes: et lapides ac fundas debent habere. Et debent diligenter cauere, quod non permittant Tartaros ponere machinas suas; et suis machinis debent eos repellere. Et si forte aliquo ingenio vel arte erigunt lartari machinas suas, debent eas destruere machinis suis si possunt. Balistis etiam, fundis et machinis debent resistere ne ciuitati appropinquent. Aliàs etiam debent esse parati, vt superius dictum est. De castris et ciuitatibus, quæ sunt in fluminibus positæ, diligenter debent videre ne possint submergi. Sed ad hoc sciendum est, quod Tartari plus diligunt, quod homines claudant se in ciuitatibus, quàm quod pugnent cum eis in campo. Dicunt enim eos esse suos por cellos in hara conclusos. Vnde ponunt eis custodes, vt supradictum est. Si autem aliqui Tartari de equis suis in bello proijciuntur, statim sunt capiendi: quia cum sunt in terra fortiter sagitant, et equos et homines vulnerant et occidunt. Et si seruantur tales, potest esse, quod habeatur pro eis pax perpetua, aut pecunia magna redimantur: quoniam se adinuicem satis diligunt. Sed quomodo Tartari cognoscantur, superius dictum est vbi forma eorum fuit expressa. Tamen quando capiuntur, si debent seruari, ne fugiant diligens est custodia adhibenda. Sunt etiam aliæ multæ gentes cum eis, quæ per formam superius annotatam possunt ab ipsis cognosci. Est etiam hoc sciendum, quod multi in exercitu eorum sunt, qui si viderent tempus, et haberent fiduciam, quod nostri non occiderent eos, ex omni parte exercitus, sicut ipsimet nobis dixerunt, pugnarent cum eis, et plura malá facerent ipsis, quàm alij, qui sunt eorum aduersarij manifesti.

* * * * *

The long and wonderful voyage of Frier Iohn de Plano Carpini, sent ambassadour by Pope Innocentius the iiii. An. Do. 1246. to the great CAN of Tartaria; wherin he passed through Bohemia, Polonia, Russia, and so to the citie of Kiow vpon Boristhenes, and from thence rode continually post for the space of sixe moneths through Comania, ouer the mighty and famous riuers of Tanais, Volga, and Iaic, and through the countries of the people called Kangittæ, Bisermini, Kara-Kitay, Naimani, and so to the natiue countrie of the Mongals or Tartars, situate in the extreme Northeasterne partes of all Asia: and thence backe againe the same way to Russia, and Polonia, and so to Rome; spending in the whole voyage among the sayd Tartars one whole yeere and aboue foure moneths. Taken out of the 32. booke of Vincentius Beluacensis his Speculum historiale.

LIBRI XXXII.

De prima missione Fratrum Prædicatorum et Minorum ad Tartaros. Cap. 2.

[Sidenote: Ascelinus.] Hoc etiam tempore misit Innocentius IIII. Papa Fr. Ascelinum de ordine Prædicatorum cum tribus alijs Fratribus, auctoritate, qua fungebantur, de diuersis ordinis sui conuentibus sibi associatis, cum literis Apostolicis ad exercitum Tartarorum, in quibus hortabatur eos, vt ab hominum strage desisterent, et fidei veritatem reciperent. [Marginal note: Vide Mechouium lib. I cap. 5.] [Sidenote: Simon Sanquintinianus.] Et ego quidem ab vno Fratrum Prædicatorum, videlicet à Fr. Simone de S. Quintino, iam ib illo itinere regresso, gesta Tartarorum accepi, illa duntaxat, quæ superius per diuersa loca iuxta congruentiam temporum huic operi inserui. [Sidenote: Ioannes de Plano Carpini.] Siquidem et eo tempore quidam Frater ordinis Minorum, videlicet Fr. Iohannes de Plano Carpini, cum quibusdam alijs missus fuit ad Tartaros, qui etiam, vt ipse testatur, per annum et quatuor menses et amplius cum eis mansit, et inter eos ambulauit. [Sidenote: Benedictus Polonus.] A summo namque Pontifice mandatum, vt omnia, quæ apud eos erant, diligenter scrutaretur, acceperat, tam ipse, quàm Fr. Bendictus Polonus eiusdem ordinis, qui suæ tribulationis particeps et socius erat. [Sidenote: Libellus historialis Iohannis de Plano Carpini.] Et hic ergo Fr Ioannes de his, quæ apud Tartaros vel oculis proprijs vidit, vel à Christianis fide dignis, qui inter illos captiui erant, audiunt, libellum historialem conscripsit qui et ipse ad manus nostras peruenit. De quo etiam hic quasi per epilogum inserere libet aliqua, videlicet ad supplementum eorum, quæ desunt in prædicta Fr Simoms historia.