De initio imperij siue Principatus eorum. Cap. 8.

[Sidenote: Tartariæ populi.] Terra quidem ilia Orientalis, de qua dictum est suprà, quæ Mongal nominatur, quatuor quondam habuisse populos memoratur. Vnus eorum Yeka Mongal, id est, magni Mongali vocabantur. Secundus Sumongal, id est, aquatici Mongali, qui seipsos appellabant Tartaros, à quodam fluuio per eorem terram currente, qui Tartar nominatur. Tertius appellabatur Merkat. Quartus verò Metrit. Omnes vnam personarum formam et vnam linguam habebant hi populi, quamuis inter se per Principes ac prouincias essent diuisi. [Sidenote: Chingis ortus et res gestæ.] In terra Yeka Mongal quidam fuit, qui vocabatur Chingis. Iste coepit robustus venator esse: didicit enim homines furari, et prædam capere. Ad alias terras ibat, et quoscunque poterat, captiuabat, sibíque associabat. Homines quoque suæ gentis inclinauit ad se, qui tanquam Ducem sequebantur ipsum ad malè agendum. Coepit autem pugnare cum Sumongal, siue cum Tartaris, et Ducem eorem interfecit, multòque bello sibi Tartaros omnes subiecit, et in seruitutem redigit. Post hæc cum istis omnibus contra Merkatas, iuxta tenam positos Tartarorum pugnauit, quos etiam bello sibi subiecit. [Sidenote: Naymani. Infra cap. 25.] Inde procedens contra Metritas pugnam exercuit, et illos etiam obtinuit. Audientes Naymani, quòd Chingis taliter eleuatus esset, indignati sunt. Ipsi enim habuerant Imperatorem strenuum valdè, cui dabant tributum cunctæ nationes prædictæ. [Sidenote: Fratres discordantes oppressi.] Qui cùm esset mortuus, filij eius successerunt loco ipsius. Sed quia iuuenes ac stulti erant, populum tenere nesciebant, sed ad inuicem diuisi ac scissi erant. Vnde Chingi prædicto modo iam exaltato, nihilominus in terras prædictas faciebant insultum, et habitatores occidebant, ac diripiebant prædam eorum. Quod audiens Chingis, omnes sibi subiectos congregauit. Naymani et Karakytay ex aduerso similiter in quandam vallem strictam conuenerunt, et commissum est prælium, in quo Naymani et Karakytay à Mongalis deuicti sunt. Qui etiam pro maiori parte occisi fuerunt, et alij, qui euadere non potuerunt, in seruitutem redacti sunt. [Sidenote: Occoday Cham.] In terra prædictorum Karakytaorum Occoday Cham, filius Chingischam, postquam imperator fuit positus, quandam ciuitatem ædificauit, quam Chanyl appellauit. [Sidenote: Homines syluestres.] Prope quam ad Meridiem est quoddam desertum magnum, in quo pro certo syluestres homines habitare dicuntur, qui nullatenus loquuntur, nec iuncturas in cruribus habent, et si quando cadunt, per se surgere non valent. Sed tamen discretionem tantam habent, quod filtra de lana Camelorum quibus vestiuntur, faciunt et contra ventum ponunt. Et si quando Tartari pergentes ad eos vulnerant eos sagittis, gramina in vulneribus ponunt, et fortiter ante ipsios fugiunt.

The same in English.

Of the beginning of their empire or gouernment. Chap. 8.

[Sidenote: The people of Tartarie. ]

The East countrie, whereof wee haue entreated, which is called Mongal, is reported to haue had of olde time foure sortes of people. One of their companions was called Yeka Mongal, that is the great Mongals. The second company was called Sumongal, that is, the Water-Mongals, who called themselues Tartars of a certaine riuer running through their countrey named Tartar. The third was called Merkat, and the fourth Metrit. All these people had one and the same person, attire of body and language, albeit they were diuided by princes and prouinces. [Sidenote: The original and the exploits of Chingis.] In the prouince of Yeka Mongol, there was a certaine man called Chingis. This man became a mighty hunter. For he learned to steale men, and take them for a pray. He ranged into other countries taking as many captiues as he could, and ioining them vnto himselfe. Also hee allured the men of his owne countrey vnto him, who followed him as their captaine and ringleader to doe mischiefe. Then began he to make warre vpon the Sumongals or Tartars, and slewe their captaine, and after many conflicts, subdued them vnto himselfe, and brought them all into bondage. Afterwards he vsed their helpe to fight against the Merkats, dwelling by the Tartars, whom also hee vanquished in battell. Proceeding from thence, he fought against the Metrites, and conquered them also. [Sidenote: The Naimani.] The Naimani hearing that Chingis was thus exalted, greatly disdeined thereat. For they had a mighty and puissant Emperour, vnto whom all the foresaid nations payed tribute. Whose sonnes, when he was dead, succeeded him in his Empire. [Sidenote: The discord of brethren.] Howbeit, being young and foolish, they knew not howe to gouerne the people, but were diuided, and fell at variance among themselues. Now Chingis being exalted, as is aforesaid, they neuerthelesse inuaded the forenamed countries, put the inhabitants to the sword, and carried away their goods for a pray. Which Chingis hauing intelligence of, gathered all his subiects together. The Naimani also, and the people called Karakitay assembled and banded themselues at a certaine straight valley, where, after a battell foughten they were vanquished by the Mongals. And being thus vanquished, they were, the greater part of them, slaine; and others, which could not escape, were carried into captiuitie. [Sidenote: Occoday Cham.] In the land of the foresayd Karakytayans, Occoday Cham, the sonne of Chingis Cham, after he was created Emperour, built a certaine citie, which he called Chanyl. Neare vnto which citie, on the South side, there is an huge desert, wherein wilde men are certainely reported to inhabite, which cannot speake at all, and are destitute of ioynts in their legges, so that if they fall, they cannot rise alone by themselues. Howbeit, they are of discretion to make feltes of Camels haire, wherewith they clothe themselues, and which they holde against the winde. And if at any time, the Tartars pursuing them, chance to wound them with their arrowes, they put herbes into their wounds and flye strongly before them.

De mutua victoria ipsorum et Kythaorum. Cap. 9.

Mongali autem in terram suam reuertentes, se contra [Marginal note: Haythono et Paulo Veneto sunt Cathay.] Kythaos ad prælium parauerunt, et castra mouentes, eorum terram intrauerunt. [Sidenote: Tartarorum Cathayna clades.] Quod audiens eorum Imperator, vnit cum exercitu suo contra illos, et commissum est prælium durum, in quo Mongali sunt deuicti, omnésque nobiles eorum, qui erant in exercitu, præter septem occisi sunt. Vnde cùm illis volentibus aliquam impugnare regionem, minatur aliquis stragem, adhuc respondent: Olim etiam occisi non nisi septem remansimus, et tamen modò creuimus in multitudinem magnam, ideóque non terremur de talibus. Chingis autem et alij, qui remanserunt, in terram suam fugerunt. Cúmque quieuisset aliquantulum, præparauit se rursus ad prælium, et processit contra terram Huyrorum. Isti sunt homines Christiani de secta Nestorianorum. [Sidenote: Nouæ victoriæ. Literæ.] Et hos etiam Mongali deuicerunt, eorumque literam acceperunt; prius enim scripturam non habebant, nunc autem eandem Mongalorem literam appellant. Inde contra terram Saruyur, et contra terram Karanitarum, et contra terram Hudirat processit, quos omnes bello deuicit. Inde in terram suam redijt, et aliquantulum quieuit. Deinde conuocatis omnibus hominibus suis, contra Kythaos pariter processerunt, diúque contra illos pugnantes, magnam partem terræ illorum vicerunt, eorumque Imperatorem in ciuitatem suam maiorem concluserunt. Quam et tam longo tempore obsederunt, quod exercitus expensæ omninò, defecerunt. Cúmque iam quod manducarent, penitus non haberent, præcipit Chingischam suis, vt de decem hominibus vnum ad manducandum darent. [Sidenote: Argentum loco lapidum in hostem proiectum.] Illi verò de ciuitate machinis et sagittis viriliter contra istos pugnabant et cum deficerent lapides, argentum et maximè liquefactum proijciebant. Ciuitas siquidem illa multis erat diuitijs plena. Cúmque diu Mongali pugnassent, et eam bello vincere non possent, vnam magnam sub terra viam ab exercitu vsque ad medium ciuitatis fecerunt, et prosilientes in medium eius, contra ciues pugnauerunt. Illi quoque qui extra remanserant, eodem modo contra illos pugnabant. Denique concidentes portas ciuitatis intrauerunt, et imperatorem cum pluribus occidentes vrbem possederunt, aurumque et argentum, et omnes eius diuitias abstulerunt. [Sidenote: Chingis salutatur Imperator.] Et cùm aliquos terræ suos homines nuntios præficissent, in terram propriam reuersi sunt. Tunc primum Imperatore Kythaorum deuncto, factus est Chingischam imperator Quandam tamen partem illius terræ, quia posita erat in mari nullatenus deuicerunt vsque hodie. [Sidenote: Cathaynorum literæ et religio.] Sunt autem Kitai homines pagani, habentes literam specialem, et etiam vt dicitur, veteris et noui Testamenti scripturam. Habent etiam vitas patrum et eremitas et domes, in quibus orant temporibus suis, ad modum Ecclesiarum facias. Quosdam etiam sanctos habere se dicunt, et vnum Deum colunt. Christum IESVM Dominum venerantur, et credunt vitam æternam, sed non baptizantur. Scripturam nostram honorant ac reuerentur. Christianos diligunt, et eleemosynas plures faciunt, homines benigni satis et humani videntur. Barbam non habent, et in dispositione faciei cum Mongalis in parte concordant. [Sidenote: Opificiorum [Greek: exochae].] Meliores artifices in mundo non inueniuntur in omnibus operibus, in quibus homines exercentur. Terra eonira est opulenta numis in frumento et vino, auro et serico ac rebus cæteris.

The same in English

Of the mutuall victories betweene them, and the pepole of Kythay. Chap. 9.