Vltra Nilum pyramides visuntur stupendae altitudinis, ut ante memoravimus.
Secunda claritate à Cairo est Alexandria, splendida quondam atque opulentissima civitas, nunc crebris bellis destructa atque concisa, celeberrimum Christianis mercatoribus praebet emporium. Nobile exinde est cum arce opidum Raschitt, quod Europaei Rosettam vocant. Damiata, olim Pelusium, Ptolemaei Geographi incunabulis insigne est.
CAP. VIII.
Barbaria.
Ægypto continuatur nobilissima totius Africae regio Barbaria; in sex partes divisa, quarum una est provincia Barcana, quinque reliquae sunt regna, Tunetanum, Tremisenum, Fessanum, Maurocanum et Darense.
Barcana regio.
Inter Ægyptum et Tunetanum regnum litori praetenditor Barcana regio, à Barce antiqua urbe cognominata, soli asperitate pariter ac siccitate sterilis.
Regnum Tunetanum.
Tunetanum regnum veterem Africam minorem ferme totam occupat. Caput est Tunetum, sive Tunisa, vulgo Tunisi; insignis, vetus ac satis ampla urbs, quae ex Carthaginis ruinis crevit; emporium Venetis et Genuensibus aliisque mercatoribus celebre. Secunda est Tripolis nova, quae Tripolis Barbariae dicitur, ad differentiam Tripolis Syriae: emporium est Europæis mercatoribus celeberrimum. Bona etiam, quae olim Hippo, D. Augustina Episcopatu nota, nunc emporium haud postremum. Intus vero est Constantina Romanarum antiquitatum reliquiis conspicua.
Regnum Tremisenum.