Æthiopia Exterior sive Inferior; item Insulæ Africæ adjacentes.

Reliquum Africæ Æthiopia perhibetur exterior sive inferior; ab Oriente,
Meridie et Occidente Oceano perfusa; à Septemtrione quasi duobus brachiis
Abissinorum imperium hinc inde complectitur.

Regiones, in quas dividitur, sunt Congi, Monomotapa, Zangibar, et Ajan. Pleraque maritimorum à Portugalensibus tenentur firmissimis munimentis ac praesidiis.

Congi Regnum.

Congi regnum (quod alliis Manicongo) Oceano Æthiopico perfusum, nomen habet à capite suo urbe Congi. Incolae sunt Christiani. Terra ipsa fluminum aquis maxime rigua. Dividitur in provincias sex; quas illi Mani, id est, Praefecturas, vocant. Sunt autem Bamba, Songo, Sundi, Pango, Batta et Pemba. Regia est, civitas S. Salvatoris, quae ante Banza.

Monomotapa Regnum.

Monomotapa vocabulum significat Imperatorem; unde ipsi terrae, cui hic imperat, nomen inditum. Solum est fertile atque amoenum; amnes aurum, silvae elephantos magna copia producunt:

Clauditur regnum ab Ortu, Meridie et Occasu Oceano; à Septemtrione regno Congi, Abissinorum imperio et regione Zangibar. Longitudo ejus est inter duo maria Rubrum Æthiopicumque juxta Lunae montes milliar. German, CCCC. Latitudo inter Nili fontes et promontorium Bonæ Spei mill. CCC.

Caput regni ac sedes regum est Monomotapa, ad flumen S. Spiritus. Hinc versus Septemtrionem mill. circiter L. distat nobile aedificium, amplum atque antiquum, quadra forma ex ingentibus saxis constructum.

Zangibar et Ajan.