A copie of the Lord Admirals letters to the Duke of Medina Sidonia.

Illustrissimo Principi Duci de Medina Sidonia.

Illustrissime Princeps, ex nonnullis quibusdam Hispanis intelligimus, Excellentiam vestram iam nunc esse apud portam S. Mariæ. Et quoniam in anno Domini 1588. id nobis tunc muneris assignatum erat à sereniss. nostra Regina domina mea, vt contra vos, vestrásque copias, Ego solus pro eo tempore Generalis essem constitutus: Idcircò non opinamur vobis ignotum esse, quàm mite quoddam, et humanum bellandi genus, tum hîc iam in hoc ipso tempore, aduersus huius loci populum atque incolas vsurpauerimus: tum etiam sæpius antehac quâm humaniter, benignèque eos omnes tractauerimus, quos ex vestris iure belli captiuos acceperimus. Ex quorum numero quàm multa milia etiam gratis, nullo accepto pretio, libertate donauerimus, id putamus omnibus esse testatius, quàm vt à quoquam denegetur. Quocirca, neque vllo modo nobis in mentem venire potest, vt dubitemus, quin parem etiam in vobis humanitatem aduersus nostros captiuos simus reperturi. Cum igitur nobis compertum iam sit, habere vos in vestris galeris, ex Reginæ nostræ serenissimæ Dominæ meæ subditis vnum et quinquaginta captiuos: non equidem dubitamus, quin eos omnes sitis relaxaturi, et ad nos missuri: ea lege, ac conditione, vt totidem ex vestris hîc captíuis eiusdem loci atque ordinis, melioris etiam fortassis notæ, ac conditionis, homuncios, ad os vicissim remittamus. Id quod nos facturos data fide spondemus, quàm primùm nostros captiuos ex vestris manibus acceperimus. Hac in re si nostro desiderio ac voluntati parùm satisfactum erit, aliud profectò tunc posthac belli genus ingrediemur, aliúmque bellandi morem cogemur, etiam inuiti, et contra voluntatem prosequi. Ex Regia Anglicana classe apud Cadiz vltimo Iunij, stilo antiquo. 1596.

Carolus Howard.

These letters were sent by a Spaniard, and an answere was brought from the Duke with al conuenient speed, and as it should seeme by the L. Admirals next answere returned to him in writing, which immediately hereafter foloweth, the Duke de Medina Sidonia his letters were honorable, and with good regard.

A Copie of my L. Admirals second letter to the Duke of Medina Sidonia.

Illustrissimo Principi Duci de Medina Sidonia.

Illustrissime Princeps, literas ab excellentia vestra hodiè accepimus: quæ verò nostra sit ad illas responsio, nobiles isti viri, qui vestras literas ad nos pertulerunt: pleniùs declarabunt. Hoc interim cupimus esse penitùs persuasum Excellentiæ vestræ; nos sedulò operam daturos, vt in omni honorificæ benignitatis humanitatisque genere, expectationi vestræ omni ex parte respondeamus. Quod ad Anglicos nostros captiuos attinet, quos ab Excellentia vestra huc ad nos crastino die missum iri expectamus, in ea re pollicemur Excellentiæ vestræ, quòd plenius à nobis vestræ voluntati satisfactum erit: et quòd pro illis captiuis tales nos captiuos vobis remittemus, quales tum ab ipso Dom. Mendoza, tum ab alijs illustrib. viris, qui à Dom. Porta Carero in illorum ad nos fauorem mittebantur, communi cum consensu erant ab ipsis approbati. Si verò quis alius iam captiuus est vel posthac futurus erit in nostra potestate, pro cuius redemptione nondum plenè conuentum est et stipulatum de certo pretio persoluendo: concedimus Excellentiæ vestræ, vt in hoc etiam casu vos, vestro pro arbitrio, de illis quicquid velitis, imperetis. Ex Regia classe Anglicana, apud Cadiz, 3. die Iulij stylo antique. 1596.

Carolus Howard.

The next day after, being the 4. of Iuly, the L. L. generall caused the towne of Cadiz to be set on fire, and rased and defaced so much as they could, the faire cathedral Church, and the religious houses only being spared, and left vnblemished. And with the town al such prouision for shipping, and other things, as were seruiceable for the K. vse, and yet were not either so conuenient for vs to be caried away, or els such as we stood no whit at all in need of, were likewise at the same instant consumed with fire. And presently therupon, their Lordships, with as conuenient, speed as they could, and the whole army in such good order and leisure, as they thought best, came aboord.