DEDICATIO LIBRI.

Principi excellentissimo, præ cunctis mortalibus præcipuè venerando, Domino Edwardo eius nominis tertio, diuina prouidentia Francorum et Anglorum Regi Serenissimo, Hiberniæ Domino, Aquitainiæ Duci, mari ac eius insulis occidentalibus dominanti, Christianorum encomio et ornatui, vniuersorumque arma gerentium Tutori, ac Probitatis et strenuitatis exemplo, principi quoque inuicto, mirabilis Alexandri Sequaci, ac vniuerso orbi tremendo, cum reuerentia non qua decet, cum ad talem, et tantam reuerentiam minùs sufficientes extiterint, sed qua paruitas, et possibilitas mittentis ac offerentis se extendunt, contenta tradantur.

Pars prima, continens Capita 23.

CAPVT. 1.

Commendatio breuis terræ Hierosolimitanæ.

Cum terra Hierosolimitana, terra promissionis filiorum Dei, dignior cunctis mundi terris sit habenda multis ex causis, et præcipuè illâ, quod Deus conditor coeli et mundi, ipsam tanti dignatus fuit æstimare, vt in eo proprinm filium saluatorem mundi, Christum exhibuerit generi humano per incarnationem ex intemerata Virgine, et per eius conuersationem humillimam in eadem, ac per dolorosam mortis suæ consummationem ibidem, átque indè per eius admirandam resurrectionem, ac ascensionem in coelum, et postremò quia creditur illic in fine seculi reuersurus, et omnia iudicaturus: certum est, quòd ab omnibus qui Christiano nomine à Christo dicuntur, sit tanquam à suis proprijs hæredibus diligenda, et pro cuiúsque potestate ac modulo honoranda. [Sidenote: Loquitur secundum tempora in quibus vixit.] A principibus quidem, et potentibus vt ipsam conentur de infidelium manibus recuperare, qui eam iam pridem à nobis, nostris exigentibus meritis, abstulerunt, et per annos heu plurimos possederunt: a mediocribus antem et valentibus, vt per peregrinationem deuotam loca tam pia, et vestigia Christi ac discipolorum tam Sancta, principaliter in remissionem visitent delictorum. Ab impotentibus verò, et impeditis, quatenus supradictos vel hortentur, vel in aliquo modo iuuent, seu certè fideles fondant orationes. Verum quia iam nostris temporibus verius quàm olim dici potest,

Virtus, Ecclesia, Clerus, dæmon, symonia,
Cessat, calcatur, errat, regnat, dominatur,

ecce iusto Dei iudicio, credita est terra tam inclyta, et sacrosancta impiorum manibus Saracenorum, quod non est absque dolore pijs mentibus audiendum, et recolendum. EGO Ioannes Mandeuill militaris ordinis saltem gerens nomen, natus et educatus in terra Angliæ, in villa sancti Albani, ducebar in Adolescentia mea tali inspiratione, vt quamuis non per potentiam, nec per vires proprias possem præfatam terram suis hæredibus recuperare, irem tamen per aliquod temporis spacium peregrinari ibidem, et salutarem aliquantulum de propinquo. [Sidenote: Ioannis Mandiuilli peregrinatio, per tres et triginta annos continuata.] Vnde in anno ab Incarnatione Domini 1322. imposui me nauigationi Marsiliensis maris et vsque in hoc temporis, Anni 1355. scilicet, per 33. annos in transmarinis partibus mansi, peregrinatus sum, ambulaui, et circuiui multas, ac diuersas patrias, regiones, prouincias, et insulas, Turciam, Armeniam maiorem, et minorem, Ægyptum, Lybiam bassam et altam, Syriam, Arabiam, Persiam, Chaldeam, Æthiopiæ partem magnam, Tartariam, Amazoniam, Indiam minorem, et mediam, ac partem magnam de maiori, et in istis, et circum istas regiones, multas insulas, Ciuitates, vrbes, castra, villas, et loca, vbi habitant variæ gentes, aspectuum, morum, legum, ac rituum, diuersorum: Attamen quia summo desiderio in terra promissionis eram, ipsam diligentius per loca vestigiorum filij Dei perlustrare curaui, et diutius in illa steti. Quapropter et in hac prima parte huius operis iter tam peregrinandi, quam nauigandi, à partibus Angliæ ad ipsam describo, et loca notabiliter sancta, quæ intra eandem sunt breuiter commemoro et diligenter, quatenus peregrinis tam in itinere quam in prouentione valeat hæc descriptio in aliquo deseruire.

The English Version. [Footnote: This English version (for the variations from the Latin are so great that it cannot be called a translation) was published in 1725 from a MS. of the end of the 14th or beginning of the 15th century, in the Cottonian Library, marked Titus. C. xvi.

Instead of being divided into 50 chapters like the Latin, it contains only 33, but I have thought it best to make it correspond as nearly with the Latin as possible, merely indicating where the various chapters begin in the English version. From the last paragraph of the introductory chapter, it would seem that the English version was written by Mandeville himself.—E. G.]