Namque stultorum aliqui Paganorum huiusmodi adorant animalia propter colorum, odorumque virtutem. Proposui retrahere calamum à describenda nobilitate, gubernatione et ministrantium frequentia, atque Imperatoris magnificentia: attamen quia coepi ego, propter incredulos, et nescios, ac inerudibiles, non dimittam in toto. Quicunque enim nihil credunt, nihil sciunt, neque erudiri possunt, Scriptura testante, si non credideritis non intelligetis. Dico ergo, et verè dico, quòd in huius aulæ capite sit thronus, vel sedes Imperialis, excelsus et eminens in ascensu graduum quamplurium, in quo residere solet in plenaria maiestate, in cuius throni toto corpore nihil apparet minùs nobile, auro, margaritis, gemmis, et lapidibus preciosis. Singuli gradus sunt de singulis, ac inter se diuersis magnis lapidibus, vtpote primus de Hæmatisto, alius de Sardio, et alius de Chrysolito, et sic vsque ad supremum gradum, qui singuli ad formam cuiusque gradus sunt circumfusi, et clusorio opere firmati, auro solido, et nihilominùs per superficiem auri, distinctè seminati, firmitèrque inclusi lapilli cari, cum orientalibus Margaritis, summitas autem cum ferculo residentiæ in nobilitate excisionis, et fabrifactura operis tam diuersa est, et mira, vt paruitatem mei ingenij excedat, quamobrem et ei cedo, vlteriusque procedo.
Ad Imperatoris sinistram gradu vno bassior, est sedes suæ primæ coniugis, tota de iaspidibus auro circumfusis, et in superficie aulæ distinctæ gemmulæ cum granellis eodem schemate, et similiter de iaspide. Sed adhuc submissior vno gradu est sedes coniugis secundæ, nec non et sub illa vxoris tertiæ. Nam tres proprias secum habet vxores, Odericus dicit, istas duas concubinas. Itémque resident sub tertia coniuge nobiles mulieres de Imperatoris progenie, iuxta illustriam vniuscuiusque.
Et notandum, quòd per totam patriam singulæ mulieres maritatæ, vt intelligantur maritis subiectæ, et vt discernantur à solutis, gestant in capitis summitate similitudinem pedis viri, longitudinis brachij et dimidij, quadam leui materia operatam: videlicet nobiles de sericosis operibus pannorum, seu alijs raris et pulchris pannis, et preciosis lapillis, et ignobiles iuxta statum suum de materia communiori.
Ad dextram verò sedentis Imperatoris vno gradu submissus residet primogenitus eius filius, et sub ipso ordinatè in consimilibus sedibus nobiles proximi de cognitione Imperiali.
Item super thronum et desuper ante ipsius throni locum, tanquam pro celato seu operimento in throno residentium, et eorum ministrantium, est extensa similitudo vitis operata in palmitibus, et pampinis, de auro puro ad extensionem cubitorum quadraginta, per quadrum, atque per eam dependentes botri vuarum de gemmis, et granellis quinque colorum, quorum albi sunt de christallo et beryllo, et iriscrocei de topazio et fuluo christallo, rubei de rubetorum granis, corallo, et alibandinis, virides de Smaragdis, pyropis, et chrysolytis, nigri, de onichinis, gagetis, et gerateris.
Tempore prandij in hac aula, Imperator et Imperatrices, et quisque de prædictis, habet mensam sibi solam, quarum vilior præualet thesauro grandi.
In solennitatibus ponitur mensa Imperatori de exquisito electro, seu de auro examinato, distincta diamantibus, et nobis ignotis in comparabilibus gemmis, quandóque de christallo perspicuo, seu croceo, circumclusa auro cum gemmis: quandóque de Hæmatisto, quandóque de ebore candido, vel rubicundo: interdum de ligno artificiosè combinato, quod descendit per flumina de Paradiso. Idem dicit Odericus.
His mensis astant Barones, et Principes pro vasallis attentè in suis officijs ministrantes, quorum nec vnus emittere verbum aliqua præsumit audacia, nisi Imperatore annuente, vel ad illum loquente, illis duntaxat exceptis, qui certis interspatijs canunt, aut recitant de principum gestis.
Et notandum, quando in hoc solio Maiestatis diebus solennibus residet Imperator, subsidere ad pedes eius notarios quatuor, qui omne quod Dominus loquitur, singuli ponunt in scriptis: nam quodcunque tunc ex ore illius egreditur, necesse est esse, vel effici, nec valet item ipse verbum suum mutare, nec reuocare, nisi magno consilio conuocato.
Vniuersa vtensilia quibus in solennitate ad has seruitur mensas, sunt de nobilibus petris auro reclusis, Cyphi de Smaragdis, vel Saphyris, topasijs, pyropis, siue gryophis: et priuatioribus diebus, de auro probato etiam in cameris, et cubiculis, nec reputatur ibi claritas argenti, nisi pro pilarijs, columnis, gradibus, et pauimentis.