MANDEVILLE'S VOYAGES.
PART III.
Tertia pars.
CAPVT. 41.
De magnificentia Imperatoris Indiæ et preciositate Palatij.
[Sidenote: Seu Pentoxoria Ciuitas Nyse] Cum in præcedentibus Imperator Indiæ dictus sit magnus, restat de illius magnificentia aliquid poni hoc loco: cuius vtique gloria, nobilitas, et potestas, dici non habetur minor, est tamen in aliquibus satis maior, quia omne æquale non est idem cum illo cui æquatur: itáque à finibus regni Bachariæ supradicti vbi contiguatur Imperio Indiæ, eundo per multas diætas intratur in Pentoxyriæ quod est magnæ latitudinis, et abundantiæ in multis bonis: huius nominatior ciuitas, dicitur Nyse, et in ea habet Imperator palatium Imperiale, in quo residet dum sibi placet. Imperator iste semper vocitatus est Præsbyter Ioannes, cuius nominis causam audieram quandoque non veram: sed in illis partibus accepi rationem indubitatam, quam breuiter hîc enarro. [Sidenote: Narratio de rebus gestis Ogeri Ducis Daniæ.] Circa annum ab incarnatione Domini octingentessimum, dux Ogerus de Danemarchia, cum quindecim cognationis suæ baronibus, et armatis viginti milibus transiuit mare Greciæ, et fauente sibi Deo conquisiuit Christianitati per multa prælia pené omnes terras, regiones, et insulas, quas esse de potestate Grand Can prædixi, nec non et omnes, quæ sunt de potestate Imperij huius Imperatoris Indiæ. Eratque inter Barones vnus denominatus Ioannes filius Goudebucf, regis Frisonum: qui dictus Ioannes Deo deuotus fuit, et dum licuit Ecclesiarum limina iniuit, vnde et barones ei dabant quasi per iocum Præsbyter Ioannes vocabulum. [Sidenote: Vndè Presbyter Ioannis sit dictus. 4000. Insulæ.] Dum ergo Ogerus dictas regiones expugnatas diuideret in hijs quindecim suis cognatis, et quemlibet eorum in suo loco constitueret regem, quatenus Christiana religio in illa orbis superficie semper stabilis permaneret, tradidit isti Præsbytero Ioanni superiorem Indiam, cum 4000. insulis, regionibus, et ipsum præfecit Imperatorem super reliquos cognatos, vt ei certa tributa impenderent, et in omnibus obedirent, átque ex tunc omnes successores Indiæ sunt vocati Præsbyter Ioannes et vsque in hodiernum tempus boni manserunt Christiani, et religionis æmulatores. Interim cum causa matrimoniorum aut procurationis filiorum dispersa est primi Imperij integritas, et multæ de insulis conuersæ vel potius peruersæ retrocesserunt ad vetustum squalorem paganismi primi. Nota. Recedens à Cambalu versus orientem post 50. dietas ad terram Præsbyteri Ioannes, principalis ciuitas terræ vocatur Cosan, satis parua sicut Vincentia: habet etiam sub se multas alias ciuitates. Ex pacto semper habet in vxorem vnam de filiabus Grand Can.
Per multas peruenitur ad prouinciam Casan, quæ est secunda melior de mundo, vbi subtilior est, habet dietas 50. longior, 60. et est vna de duodecim partibus Imperij Grand Can. Odericus. Vide infra capitulo 49. de Cassan, et de Epulone. Deinde venitur in Thebeth prouinciam, quæ India est confinis. Itaque Rex et Imperator iste tenet spatiosissimum Imperium plenum valdè multis Regionibus et Insulis amplis, diuisum inter quatuor flumina magna de Paradiso terrestri descendentia, Pyson, Gyon, Tygrim, et Euphratem. Nam vltra fines orientales eius Imperij, et terrestram Paradisum, nullus hominum habitat vel domitatur.
Præterea imperat multis alijs regionibus et insulis quæ distinguntur per brachia maris Oceani, et in quibus singulis continetur grandis numerositas ciuitatum ac villarum, et multitudo innumera populorum præ abundantia, et præciositate omnium terrenorum bonorum.
Imperium Indiæ habetur famosum per vniuersum orbem. Sed et famosius haberetur si mercatores mundi communitèr possint et auderent adire sicut Cathay, Nostratibus enim perrarus est illic accessus, tam præ longinquitate, quàm præ marinis periculis. Nam exceptis alijs sunt ibi quamplures Adamantini colles, ad oram maris, et intra mare, qui sua virtute attrahunt sibi naues ferrum continentes. Quoniam et mihi nauiganti monstrabatur per nautas à remotis quasi paruula Insula in mari, quam asserebant totalitèr ab antiquis temporibus paulatim ibi cumulatam de nauibus per Adamantes retentis.
[Sidenote: Latitudo Imperij Præsbyteri Ioannis est 4. mensium iter.] Estimatur autem latitudo huius Imperij per dietas quatuor mensium, sed longitudini non datur estimatio, eo quòd tenditur vsque Paradisum vbi nullus accedit.